Quantum redactiones paginae "Llanos" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 16: Linea 16:
[[Categoria:Geographia Venetiolae]]
[[Categoria:Geographia Venetiolae]]
[[Categoria:Geographia Columbiae]]
[[Categoria:Geographia Columbiae]]
[[Categoria:Planities]]

Emendatio ex 20:57, 5 Augusti 2021

Llanos regio colore purpureo indicatur

Llanos[1] sunt planities vastissimae stepposae vel savannae similes, sed humiditate maiore, quae secundum tempora anni mutatur; nam tempore pluvioso pars planitierum llanos tota demergitur (quae llanos humiles appellatur), pars autem (llanos altae) non.

Llanos planities Venetiolae

In America Meridionali llanos planities sitae sunt; partem Columbiae et partem Venetiolae occupant. Ad pecudum colendum llanos valde idoneae sunt.

Notae

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Льяносы. Nomen llanos Hispanicum est; simpliciter planities significat (a Latino planus originem ducit). Latine indeclinabile est, sed numeri pluralis feminini generis.

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 6°49′23″N 67°38′57″W • Store norske Lexikon