Quantum redactiones paginae "Brenthis hecate" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
595.789
 
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q1251378 sunt
Linea 48: Linea 48:
[[Categoria:Taxa Schiffermüller]]
[[Categoria:Taxa Schiffermüller]]
[[Categoria:Taxa 1775]]
[[Categoria:Taxa 1775]]
[[en:Twin-spot fritillary]]

Emendatio ex 20:18, 3 Iulii 2021

Aspectus dorsalis

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Heliconiinae 
Tribus : Argynnini 
Genus : Brenthis 
Species : Brenthis hecate 
(Denis & Schiffermüller 1775)
   

Brenthis hecate est papilio familiae Nymphalidarum. Binomen a Michaele Denis et Ignatio Schiffermüller anno 1775 statutum est.

Descriptio

Brenthis hecate est magna argynnis, cui latitudo alarum a 35 ad 45 millimetra lata et superiora alarum latera aurantia clara sunt. Inferius alarum posterarum latus duplicem et parallelam macularum brunnearum lineam habet. Adulti a Maio ad Augustum ineuntem volare solent. Larvae Filipendula ulmaria et Dorycnio vescuntur.

Distributio geographica

Brenthis hecate in Europa meridiana occidentalique, Russia meridiana, Balcania, Asia Minor, Irania, Asia Media invenitur.

Habitatio

Haec species in pratis siccis floribus abundantibus prope margines silvarum tenuium ab 25 ad 1500 metra supra maris aequor plerumque invenitur.

Nexus externi

Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • INPN France