Quantum redactiones paginae "Museum nationale Groenlandicum cum tabulario" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4: Linea 4:
== Historia ==
== Historia ==
[[File:Greenland National Museum (25731327300).jpg|thumb|Introitus]]
[[File:Greenland National Museum (25731327300).jpg|thumb|Introitus]]
[[file:Nuuk-moravian-brethren-herrnhut-huset-nuup-kangerlua.jpg|thumb|links|Aedificium Herrnhutense, situs pristinus]]
[[file:Nuuk-moravian-brethren-herrnhut-huset-nuup-kangerlua.jpg|thumb|Aedificium Herrnhutense, situs pristinus]]
Prima inauguratio musealis facta est anno 1965 [[Nuuk|Godthåb]] in urbe; museum tunc in aedibus B-7 sartum est tectum conservabatur, in dieaetis veteribus missionariis Communitatis Herrnhutensis anno 1747 erectis. Die 23 Augusti 1966 officialiter Museum nationale declaratum est quod in principio privatim dispositum esset. Anno 1978 autem commigratum est ad locum hodiernum.<ref>[https://da.nka.gl/om-nka/nkas-historie/ NKA's historie]</ref> Ab anno 1982 artificiorum documentorumve milia XXXV e museis [[Hafnia|Hafniensibus]] in Groenlandiam retranslata sunt. <ref>[https://da.nka.gl/museet/samlinger/ Samlingerne]</ref>
Prima inauguratio musealis facta est anno 1965 [[Nuuk|Godthåb]] in urbe; museum tunc in aedibus B-7 sartum est tectum conservabatur, in dieaetis veteribus missionariis Communitatis Herrnhutensis anno 1747 erectis. Die 23 Augusti 1966 officialiter Museum nationale declaratum est quod in principio privatim dispositum esset. Anno 1978 autem commigratum est ad locum hodiernum.<ref>[https://da.nka.gl/om-nka/nkas-historie/ NKA's historie]</ref> Ab anno 1982 artificiorum documentorumve milia XXXV e museis [[Hafnia|Hafniensibus]] in Groenlandiam retranslata sunt. <ref>[https://da.nka.gl/museet/samlinger/ Samlingerne]</ref>
Die 1 Novembris 1982 Archivum nationale conditum est, quod in initio in aedibus B-1728 fuerat, ubi nunc Bibliothecam nationalem habemus. Die 1 Ianuarii 1991 institutum utrumque confusum est et ex anno 1992 restaurationibus necessariis confectis Archivum nationale museo maxime contiguum situm est.
Die 1 Novembris 1982 Archivum nationale conditum est, quod in initio in aedibus B-1728 fuerat, ubi nunc Bibliothecam nationalem habemus. Die 1 Ianuarii 1991 institutum utrumque confusum est et ex anno 1992 restaurationibus necessariis confectis Archivum nationale museo maxime contiguum situm est.

Emendatio ex 20:45, 20 Iunii 2021

Museum nationale Groenlandicum cum tabulario

Museum nationale Groenlandicum cum tabulario (Danice: Grønlands Nationalmuseum og Arkiv; Groenlandice: Nunatta Katersugaasivia Allagaateqarfialu, compendiarie NKA) est Groenlandiae museum et archivum centrale. Anno 2018 numerabantur 16.803 visitatores moderatore Daniele Thorleifsen. Aedificio hodierno Helge Bojsen-Møller architectus ichnographias dederat.

Historia

Introitus
Aedificium Herrnhutense, situs pristinus

Prima inauguratio musealis facta est anno 1965 Godthåb in urbe; museum tunc in aedibus B-7 sartum est tectum conservabatur, in dieaetis veteribus missionariis Communitatis Herrnhutensis anno 1747 erectis. Die 23 Augusti 1966 officialiter Museum nationale declaratum est quod in principio privatim dispositum esset. Anno 1978 autem commigratum est ad locum hodiernum.[1] Ab anno 1982 artificiorum documentorumve milia XXXV e museis Hafniensibus in Groenlandiam retranslata sunt. [2] Die 1 Novembris 1982 Archivum nationale conditum est, quod in initio in aedibus B-1728 fuerat, ubi nunc Bibliothecam nationalem habemus. Die 1 Ianuarii 1991 institutum utrumque confusum est et ex anno 1992 restaurationibus necessariis confectis Archivum nationale museo maxime contiguum situm est.

Aedificium

Museum et archivum e multis casis consistit. Praeter tres aedes supra nominatas haud procul camerae aliae inveniuntur.[3]

  • B-66: Camerae ex annis 1930, quibus ala moderna addita est. Ibi habueris expositionem, depositorium museale, bibliothecam musealem.
  • B-1859: Ex anno 1928; factae sunt anno 1991/92 in archivum cum ex anno 2007 rursus expositio insit.
  • B-1860: Ex anno 1924; hodie hic sunt duae expositiones museales.
  • B-36: Ergasterium museali quod anno 1851 in fundamentis ecclesiasticis pristinis constructum est.
  • B-43: Ex anno 1841; ibi hospitium institutum est.
  • B-70: Ex anno 1846 artificiis tuto reponendis.
  • B-74: Ex annis 1900 exeuntibus; taberna doliaris olim, nunc cum expositione de doliis.
  • B-81: Ex anno 1927; hodie thesaurus.

Omnes domus in elencho protectae sunt.[4]

Museum

Fanum Hvalseianum, optime conservatum
Mumia quaedam Qilakitsoq

Ecce exhibitiones in situ admirandae:[5]

  • De første mennesker (de hominibus primis): Praehistoria Groenlandiae annis inter ca. 2500 a.C.n. et 1250 p.C.n., de technologia, oeconomia, structura sociali.
  • Arktiske bønder - Nordboerne i Grønland (de agricolis arcticis): Historia post adventum Europaeorum ab Islandia saeculis inter XI et XV cum aspectibus vitae quotidianae, religionis, expeditionum.
  • Nye mennesker - Thulekulturen (de cultura Thula): de initio cultus atque humanitatis Esquimensium ex anno 1200. Collectio ethnographica vitam omnium dierum describens varia unica habet, e.g. illustrissimas sceletos vici Qilakitsoq.
  • Inuits transportmidler (vehicula Esquimensium): Ibi omnia de carris, sclodiis, lintribus traditionalibus disci possunt.
  • Livstil og klasseskel (modus vivendi secundum classes sociales): Monstratio coloniae ex anno 1721, ubi dicrimina inter rationem vivendi Europaeam et istam indigenam narrantur; etiam vestimenta habitus pedalia spectari possunt.
  • Kommunikation skaber folk (communicatio populum gignens): Identitas Groelandicadie indagatur e primis vestigiis usque dies nostros. Ante omnia quaestiones de ecclesia, scholis, politica, communicatione sociali, commeatu tractantur. Emolumentum geopoliticum ex anno 1945 accrescens quoque praesentatur.
  • Bødkerværkstedet (officina doliaria): Ars doliorum faciendorum egregia visitatores stupefaciat.
  • Trankogeriet (de oleo iecoris Aselli coquendo): Ad amussim explicatur, quomodo olum morrhuae e cetacorum larido fabricetur.
  • Insuper identidem monstrationes variae ad tempus in situ morantur, ut patet.

Archivum

In tabulario autem permulta documenta totius Groenlandiae servantur. Itaque habent:[6]

  • Archiva ecclesiastica: libros paroeciales, missionarios, scholasticos, epistulas, diaria, homilias
  • Archiva inspectorum: statisticas demographicas oecononicasque, relationes conventuum politicorum
  • Archiva colonorum: statisticas possessorum, commercia epistularia
  • Archiva vicorum: epistulas, scholastica, notas vicorum singulorum
  • Archivum seminarii: omnia de studiosis Seminarii Groenlandici, quod dicitur.
  • Archiva rectoratuum: res administrativas inde ab anno 1979
  • Archiva privata: scripta privatorum societatumque variorum
  • Archivum delineationum: ichnographias aedificiorum quae erexerit turba cui nomen Grønlands Tekniske Organisation (GTO)

Libri matriculae, ampla collectio photographica et libri amicorum navis missionariorum evangelicorum Logos in illis sunt, quae interretialiter spectari possunt.[7] Anno 1959, cum navis Hans Hedtoft sideret, multae res ad archivum inspectorium meridianum spectantes perierunt.[8]

Patrimonium culturale

Idola
Vestes muliebres
Anda Kûitse, saltator tympanizans

Musei nationalis Groenlandici cum archivo est protectio hereditatis tam spiritalis quam rerum quae tangi possunt.[9] Haec comprehenduntur:[10]

  • pellificum ars
  • vestes genticae mulierum virorumque
  • mensurae corporum
  • praebia
  • statuae magicae (tupilak)
  • homines notis compuncti
  • libationes
  • caelorum interpretatio
  • cantamina (serratit)
  • dualismus Groenlanicus religiosus
  • leges materiarum brutarum quam optime dividendarum
  • litterae ore traditae cum mythologia Esquimensi
  • cantus ex iugulo, cantus ad tympanum et cantilenae antiquae
  • saltationes festis ornandis (qutsaserneq), ballationes cum personis
  • habitationes aestivi (aasiviit)
  • natalicia in Groenlandia
  • pilarum ludus (kalattut arsarneq)
  • certaminum caudicarum exercitationum in lintribus Groenlandicis
  • divisio praedarum in tabernaculo (ningerneq)
  • donatio praedarum in tabernaculo (pajugutit)
  • promiscuitas legitima pro coitu (qaminngarneq)
  • mos alienarum vestium induendarum (mitaarneq) cum visitatione aliorum et saltatione ante eorum portas (mixtio inter usus antiquos Esquimenses et festum Christianum Trium Magorum
  • festum post venationem primam (pernarneq)
  • imitatio rerum gestarum bene salsa
  • dies nationalis (21 Iunii)
  • festum solstitii hibernalis (ullukinneq)

Aedificia Groenlandiae protegenda [in Vicipaedia] admirationi prostant.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum nationale Groenlandicum spectant.

Notae