Quantum redactiones paginae "Acamas (filius Thesei)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Created by translating the page "Acamant (fill de Teseu)"
 
Linea 9: Linea 9:


== Notae ==
== Notae ==
<references/>
{{referències}}


== Bibliographia ==
== Bibliographia ==

Emendatio ex 16:12, 13 Iunii 2021

Acamas et Demophoon

In Mythologia graeca, Acamas (graece Ἀκάμας), fuit heros, filius Thesei et Phaedrae.

Legatus est Troiam cum Diomede ad Helenam repetendam ante initium belli. Ibi vidit Laodicen filiam Priami, quae eum adamavit. Puella ipsa amorem suum confessa est uxori Persei, Philodiae, cui placuit auxilium ferre. Illa autem viro suo, qui erat rex Dardaniae, quae civitas et socia et proxima Ilii erat, suasit ut puellam puerumque separatim invitaret ad convivium, eosque in eodem lecto poneret et iuveni diceret Laodicen meretricem esse e turba Priami. Convivio exeunte, vir et uxor erant.. Ex illis natus est filius nomine Menippus quem educavit in domo Priami avia Aethra, mater Thesei, quae tunc erat ancilla captiva Helenae. Troia capta, Menippum pater recepitet tulit in Atticam, sed, puer, serpente morsus, mortuus est Olynthi.

Acamant fuit unus e bellatoribuss qui intraverunt urbem in Equo troiano. Cum in Graeciam rediret, in Thracia moratus est, ubi adamavit Phyllidem, et sic ibi diu mansit. Postea venit Cyprum ubi condidit coloniam. Traditur occisum esse cum cecidisset ex equo in gladium suum. Quae fabula etiam narratur de fratre Demophoonte.

Eius nomen datum est promontorio Cypraeo, oppido Phrygio et uni e tribubus Atticis (id est tribus acamantida).[1]

Notae

  1. Grimal, Petrus. Dictionnaire de la mythologie grecque et romaine; Lutetaie, ed. PUF, 1999

Bibliographia

  • Parramon i Blasco, Jordi: Diccionari de la mitologia grega i romana. Barcinonis: Edicions 62, 1997, p. 6. (El Cangur / Diccionaris, núm. 209). ISBN 8429741461