Quantum redactiones paginae "Phileas Gilbert" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
mNo edit summary
'''Phileas Gilbert''' (die [[11 Septembris]] [[1857]] ad [[La Chapelle-sur-Oreuse|montem Orusa]] natus; [[Colliacum|Colliaci]] mortuus anno fere 1942) fuit [[ars coquinaria|coquus]] et scriptor de re coquinaria.
 
Tiro [[Augusta Suessionum|Augustae Suessionum]] usque in [[1874]] pasticiarius laboravit, deinde [[Lutetia]]e in urbe. Ibi caput coquinae apud popinam ''[[chez Bonvalet]]''<ref>[http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/btv1b69475797 De hac popina]</ref> anno [[1884]] factus est. Denuo anno [[1920]] ad amicum [[Prosper Salles|Prosperum Salles]] se iunxit, coquum deversorii ''{{Creanda|fr|Hôtel de Paris Monte-Carlo|Hôtel de Paris|de Paris}}'' ad [[mons Caroli|montem Caroli]], ubi a fornacibus meruit.
 
Dum ''chez Bonvalet'' operam dabat libellos periodicos ''[[L’Art culinaire]]'' cum [[Augustus Escoffier|Augusto Escoffier]] condidit et direxit. Praefationem scripsit operis Prosperi Salles et [[Prosper Montagné|Prosperi Montagné]], [[Monoecus|Monoeci]] anno [[1900]] divulgati, titulo ''La Grande Cuisine illustrée''. Librum Augusti Escoffier principalem, ''[[Le Guide gulinaire]]'' (1902), supplementumque ''Le Livre des menus'' (1912), ipse cum Aemilio Fétu ad prelum parare curavit. Ab anno [[1912]] usque ad mortem fasciculos culinarios ''Almanach Hachette'' composuit eodemque fere tempore libellos ''Le Pot-au-feu'' direxit. Anno [[1938]] una cum Escoffier praefationem composuit encyclopaediae ''[[Larousse Gastronomique]]'' a Prospero Montagné scriptum.

Tabula navigationis