Quantum redactiones paginae "Ioannes Ewald" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 30: Linea 30:
* [http://www.gutenberg.org/etext/13879 The Death of Balder Gutenberg]
* [http://www.gutenberg.org/etext/13879 The Death of Balder Gutenberg]
* Martin Abraham: [http://pagewizz.com/poesie-und-ausschweifung-der-daenische-dichter-johannes-ewald/ "Poesie und Ausschweifung – Der dänische Dichter Johannes Ewald"]
* Martin Abraham: [http://pagewizz.com/poesie-und-ausschweifung-der-daenische-dichter-johannes-ewald/ "Poesie und Ausschweifung – Der dänische Dichter Johannes Ewald"]
*[https://kalliope.org/da/works/ewald Vita et opera apud kalliope.org]
*[https://kalliope.org/da/works/ewald Vita et opera apud kalliope.org]

{{Normdaten|TYP=p|GND=121097684|LCCN=n/85/75737|VIAF=29597948}}

{{DEFAULTSORT:Ewald, Johannes}}
{{DEFAULTSORT:Ewald, Johannes}}
[[categoria:Milites]]
[[categoria:Milites]]

Emendatio ex 14:29, 9 Maii 2021

Ioannes Ewald

Ioannes vulgo Johannes Ewald (natus die 18 Novembris 1743 Hafniae, mortuus ibidem die 17 Martii 1781) poeta Danicus fuit. Litteris Danicis periodum illuminismi atque sensuum propriam aperuit.

Vita

Ewald et Wessel in monumento Hafniensi, quod Otto Evens fecit

Filius praedicatoris pietistae parentibus mox orbatus in scholam cathedralem Sliasvigensem missus est. Libertatem sitiens id institutum praecipiter fugit et Hafniae anno 1758 theologiae studere incohatus est. Paulo post Magdeburgi se peditibus aggregavit. Exercitum deserens ad Austriacos venit et ibi cursum honorem ingressus est. Annis 1759 et 1760 in Bello Septem Annorum variis in proeliis bellavit. Denuo acies linquens contritus Hafniam revenit ad studia perficienda.

Amor infelix autem vitam interiorem subcrevit atque quassavit: id effecit eius poemata languorem atque melancholiam sapere. Historia allegorica Lykkens Tempel (Felicitatis templum), quam Societas scientiarum pulcrarum atque utilium anno 1764 edidit, permultis placuit. Quo magis epicedium anno 1766 pro rege Frederici V compositum, ubi vis lyrica affabre splendet. In operibus quae legebat maxime motus est illis Molière et Friderici Amadei Klopstock. Iste Germanus ante omnes ei emolumento fuit, quod evidenter in dramate biblica Adam og Eva (1769) sentiri potest.

In poesi praetitulata Fiskerne (Piscatores), imago quaedam vitae hominum maritimorum, cantus Kong Kristian stod ved højen mast (Rex Christianus summo in malo stabat) invenitur qui hymnus nationalis alter sive hymnus regius factus est. Cantilena eius ultima fuit Udrust dig, helt fra Golgatha“ (Auxiliare, heros Golgatha). Insania gravi laborans aetate annorum IIXL mortuus est. Quod Ewald poesim Danicam lingua maxime pura novaverat Adam Oehlenschläger poeta clarissimus semper gratus agnovit. Oehlenschläger ad illius honorem varia pepigit, e.g. Ewalds Grab.

Sepultus est Ioannes Ewald in Sepulcreto Trinitatis Hafniensi.

Opera selecta

  • Rolf Krage. Drama. (1770).
  • Balders Död. (1774).
  • Fiskerne (1780).
  • J. Ewalds Levnet og Meninger. Liedenberg, Hafniae 1850–55 (octo in tomis, autobiographica)
  • Leben und Ansichten. Norderstedt, BoD 2011, ISBN 978-3844801361 (autobiographiam interpretatus est Martin Abraham)

Bibliographia

  • Martin J. Hammerich: Ewalds Levnet. 2. Ausg. Gyldendal, Hafniae 1861.
  • Christian Molbech: Johannes Evalds levnet. Reitzel, Hafniae1831.
  • Adam Oehlenschläger: Vorlesungen über Ewald und Schiller. Hafniae 1810–12.
  • Erik Oksbjerg: Johannes Ewalds omverden fra Ewald-tiden litterære Nordeuropa. Herred, Viborg 2002, ISBN 87-989062-1-6.
  • Frederik C. Olsen: Digteren J. Ewalds liv og forholde i aarene 1774-77. Hafniae 1835.
  • Elisabeth Welhaven: Ewald und die norwegischen Dichter (Sämtliche Schriften; Bd. 8). Hafniae 1868.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ewald spectant.