Quantum redactiones paginae "Remigius Mathis" differant

Jump to navigation Jump to search
liber de Vicipaedia
(liber de Vicipaedia)
 
'''Remigius Mathis''' bibliothecarius et rerum gestarum scriptor Francicus est. Natus [[Vesuntio|Vesuntione]] die [[20 Novembris]] [[1982]], alumnus [[Chartarum Schola (Lutetia)|Scholae Chartarum]] fuit et de vita [[Simon Arnaldus de Pomponne|Simonis Arnaldi de Pomponne]] thesin scripsit. In [[Bibliotheca Universitatis Parisiensis|universitatis Parisiensis bibliotheca]] primum laboravit. Anno 2010 in [[Bibliotheca Nationalis Francica|Bibliothecam Nationalem]] promotus est ubi ad imaginum manu impressarum et photographiarum custodiam praepositus est.
 
Sodalitati Wikimédia-France quae ad opus vicipaedianum fovendum in Francia instituta est ab anno 2011 ad annum 2014 praefuit. Itaque mense Aprili 2013, agentes in publicae securitatis munimine reum de militaris secretae rei traditione facturum esse ei minaverunt, propter quod de hertzianarum undarum emittore in [[Mons Forensis|Monte Forensi]] sito Francogallicam paginam delere coactus est. Postea tamen istam Vicipaediae deminutionem universis notam fecit et, cunctis indignantibus ac nonnullis irridentibus, pagina restituta est. Itaque, mense Augusto 2013, ob id impavidum erga scribendi libertatem studium "Vicipaedianus anni" honoratus est. Anno 2021 librum de vicipaedianis operibus edidit in lucem<ref>''Wikipédia. Dans les coulisses de la plus grande encyclopédie du monde''. Lutetiae : First Éditions. ISBN 9782412064207</ref>.
 
Anno 2014 eques artium litterarumque a [[Aurelia Filippetti|culturae ministra]] factus est. Anno 2017 palmas academicas ab [[Ioannes Michael Blanquer|eruditionis ministro]] accepit.
 
== BibliographiaFons ==
* "[http://www.liberation.fr/societe/2013/04/07/la-dcri-accusee-d-avoir-fait-supprimer-sous-la-menace-un-article-sur-wikipedia_894252 La DCRI accusée d'avoir fait supprimer «sous la menace» un article sur Wikipédia]" in ''Libération'' (7 Aprilis 2013)
 
== Notae ==
<references />
 
== Nexus externi ==
3 429

recensiones

Tabula navigationis