Quantum redactiones paginae "Toreuma" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 5: Linea 5:


== De toreumatum generibus ==
== De toreumatum generibus ==
Genera toreumatum distincta sunt prout effigies caelata ex postico proicitur. Prominentiarum series omnis ab '''alta''' ([[Italiane]] ''altorilievo'') per '''mediam''' (''mezzorilievo'') ad '''humilem''' vel '''brevem''' (''bassorilievo'') ordine descendit. Nam toreuma altae prominentiae est, si de altitudine plus 50 centesimae apparent, et esse possunt areae subcisae. In humili autem toreumate planum paululo tantum humilius est quam ipsa effigies caelata. Quamquam multa sunt prominentiarum appellationes, ''altorilievo'' et ''bassorilievo'' clarissimae distinctiones sunt.
Genera toreumatum distincta sunt prout effigies caelata ex postico proicitur. Prominentiarum series omnis ab '''alta''' ([[Italiane]] ''altorilievo'') per '''mediam''' (''mezzorilievo'') ad '''humilem''' vel '''brevem''' (''bassorilievo'') ordine descendit. Nam toreuma altae prominentiae est, si de altitudine plus 50 centesimae apparent, et esse possunt areae subcisae. In humili autem toreumate planum paululo tantum humilius est quam ipsa effigies caelata. Quamquam multae sunt prominentiarum appellationes, ''altorilievo'' et ''bassorilievo'' clarissimae distinctiones sunt.

Altae et humilis toreumatis distinctio aliquatenus idealis est, nam utrique caelandi modi saepissime in uno opere coniungi solent.


{{NexInt}}
{{NexInt}}
Linea 15: Linea 17:
==Bibliographia==
==Bibliographia==
* Avery, Charles. Relief sculpture. [https://www.oxfordartonline.com/groveart/view/10.1093/gao/9781884446054.001.0001/oao-9781884446054-e-7000071316 Grove Art Online].
* Avery, Charles. Relief sculpture. [https://www.oxfordartonline.com/groveart/view/10.1093/gao/9781884446054.001.0001/oao-9781884446054-e-7000071316 Grove Art Online].
* Conlin, Diane Atnally ([[1997]]) ''The artists of the Ara Pacis: the process of Hellenization in Roman relief sculpture.'' University of North Carolina Press. ISBN 0807823430.
* Conlin, Diane Atnally (1997) ''The artists of the Ara Pacis: the process of Hellenization in Roman relief sculpture.'' University of North Carolina Press. ISBN 0807823430.
* Sturgeon, Mary C. (1977) ''Sculpture: the reliefs from the theater.'' Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens. ISBN 0876610920.
* Sturgeon, Mary C. (1977) ''Sculpture: the reliefs from the theater.'' Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens. ISBN 0876610920.



Emendatio ex 05:06, 16 Februarii 2021

Toreuma medium (Italiane mezzo-rilievo) Persicum ex aevo Qajar, apud Tangeh Savashi in Irania, quod describi potest duo gradus toreumatis humilis. Hic est toreuma lapideum in rupem sculptum.
Akhenaten pharao, Nefertiti uxor, et filiae. Toreuma summersum. Principalia abscedentia non amota sunt. Umbrae validae imaginem definiunt.
Toreuma humile in sestertio Romano anni 238.

Toreuma (-tis, n.; a verbo Graeco q.e. τόρευμα 'opus caelatum' < τoρεῖν 'caelare, sculpere, terere') est ars et ratio eo modo sculpendi, ut effigies scaenae solidae eiusdem substantiae inolescat. Opus sculptile toreumatice facere, hoc est efficere, ut res sculpta tamquam ex postico crescere videatur.[1] At cum toreuma in plano lapideo sculptum est, aut in plano ligneo caelatum, hoc non elatio effigiei est, sed re vera submissio circa areae. Haec sculpendi ratio, cum tantam poscat caelaturam, longi laboris est; eximitur vero toreumate, quin aversa effigiei formari opus sit. Praeterea toreuma minus fragile est, et firmius confixum quam statua in fulcro, praesertim si figuram stantem effingit, nam tali loci infirmi esse possunt, praecipue in saxo. Aliis autem materiis, sicut metallo, argillae, gypso, tectorio, operi fictili, et massae chartaceae, forma addi vel ex scaena tolli potest, et aerea toreumata monumentalia opere fusorio fiunt.

De toreumatum generibus

Genera toreumatum distincta sunt prout effigies caelata ex postico proicitur. Prominentiarum series omnis ab alta (Italiane altorilievo) per mediam (mezzorilievo) ad humilem vel brevem (bassorilievo) ordine descendit. Nam toreuma altae prominentiae est, si de altitudine plus 50 centesimae apparent, et esse possunt areae subcisae. In humili autem toreumate planum paululo tantum humilius est quam ipsa effigies caelata. Quamquam multae sunt prominentiarum appellationes, altorilievo et bassorilievo clarissimae distinctiones sunt.

Altae et humilis toreumatis distinctio aliquatenus idealis est, nam utrique caelandi modi saepissime in uno opere coniungi solent.

Nexus interni

Notae

  1. "Relief". Merriam-Webster .

Bibliographia

  • Avery, Charles. Relief sculpture. Grove Art Online.
  • Conlin, Diane Atnally (1997) The artists of the Ara Pacis: the process of Hellenization in Roman relief sculpture. University of North Carolina Press. ISBN 0807823430.
  • Sturgeon, Mary C. (1977) Sculpture: the reliefs from the theater. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens. ISBN 0876610920.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad toreumata spectant.