Quantum redactiones paginae "Secta Siitica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m +Nexus (1K, 10K)
m non iam inter mille paginas
Linea 21: Linea 21:
[[Categoria:Religio Islamica]]
[[Categoria:Religio Islamica]]
[[Categoria:Secta Siitica| ]]
[[Categoria:Secta Siitica| ]]

{{1000 paginae}}
{{Myrias|Philosophia}}
{{Myrias|Philosophia}}

Emendatio ex 16:35, 4 Februarii 2021

Mausoleum Ali in oppido Najaf Iraquiae situm.

Secta Siitica (Arabice شيعة šīʿa, "factio (sc. Ali)") est altera fidei Islamicae praeter Sunniticam, quam inter 130 000 000 et 190 000 000 circiter Musulmanorum terrae sequuntur; quod omnium circa 15 centesimas est.[1] Regio quam incolunt aliquando luna Siitica appellatur.

Siitae docent Ali filium Abu Talib, generum Machometi, eo successum esse ut primum Musulmanorum imamum, negantque tres primos caliphas Sunniticos, scilicet Abubacer et Omar et Osmanum, secundum leges fuisse.[2] Nulla historia maioris Siitis erat momenti quam martyrium Husaini filii Alis, qui anno 680 apud oppidum Carbalam Iraquensem cecidit, cum contra Sunnitas dimicaret.

Tres praecipuae sunt sectae Siiticae scholae. Maxima duodenaria (اثنا عشرية iṯnāʿašarīyya) vocatur, quia duodecim imamos agnoscit, cuius sectatores in Irania, Atropatene, Iraquia, Baharina, Libano, alibi vivunt. Multo pauciores sunt Siitae septenarii sive Ismaelitae, qui in Pakistania, India, Syria, Afgania habitant. Postremo quintarii sive Zaiditae enumerarentur, qui Iemeniam septentrionalem incolunt.

Tabula geographica regionum Siiticarum et Sunniticarum.

Notae

  1. pewforum.org
  2. Tabatabae 1979: 41–44.

Nexus externi