Quantum redactiones paginae "Sudoku" differant

Jump to navigation Jump to search
2 414 octeti additi ,  5 months ago
organize the variants
(→‎Variationes: start filling in variations)
(organize the variants)
Licet etiam sudoku facere ubi symbola alia, non numeri, in diagramma mittuntur. Sunt sudoku litteris utentes ubi aliquae litterae in diagramma sententiam faciunt.
 
=== Sudoku necator et similia: additio numerorum ===
[[Fasciculus:Killersudoku bw.svg|thumb|Sudoku necator: in carceribus numeros mittere debes ut summa numerorum sit numerus in carcere.]]
In "killer sudoku" (vel latine sudoku necator), carceres in diagrammate numeros habent qui sunt summae numerorum in cellulis qui carcerem faciunt. Mos est nullos numeros dare nisi summas carcerum. In exemplo vidimus carcerem summae 3 (o1c1 - o1c2); necesse est numeros 1 et 2 in eo mittere. Nescimus autem utrum 1 an 2 sit in o1c2. Tunc in carcere cuius summa est 4 (o1c7 - o2c7), debemus 1 et 3 mittere, et 3 est in o1c7, ne cum 1 numero in 3-carcere discrepet.
In "little killer sudoku" (sudoku parvus necator), carceres demarcati non sunt sed sunt diagonales diagrammamtis, et numeri qui summas dant extra diagramma sunt.
 
"Arrow sudoku" (sudoku sagittarum) sagittas in diagrammate habet. In prima sagittae positione est circulus in quo numerum mittitur qui summa erit omnium aliorum numerorum in sagittae cellulorum. Sunt etiam sagittae ubi prima positio est duo diagrammatis celluli qui numerum maiorem quam decem nominant.
<!-- arrow is sort of related, and so is XV; miracle goes with chess; extra regions, irregular regions, and samurai together -->
 
"XV sudoku" (sudoku denorum et quinorum) est species sudoku necatoris ubi carceres sunt duorum cellulorum qui X vel V inter cellulos habent: si X, summa horum cellulorum est 10, si V, est 5.
 
In "sandwich sudoku" (sudoku cum pastillis fartis), aliqui ordines et columnes numeros extra diagramma habent qui summam aliorum numerorum inter 1 et 9 hoc in ordine vel hoc in columne designant.
 
=== Sudoku thermometer et similia: ordo numerorum ===
 
In "thermo sudoku" (sudoku cum thermometris), sunt in diagrammate lineae numerorum, bulbum in prima positione habentes, ut thermometrum resemblent. Numerus in thermometri bulbo minimus est, et per lineam numeri maiores fiunt.
 
In "skyscraper sudoku" (sudoku cum caeliscalpiis), numeri in diagrammate sunt altitudines caeliscaliporum: 1 est parvum aedificium unius tantum tabulati; 9 est maximum aedificium. Numeri extra diagramma dicunt quot aedificia visibilia sunt in ordine vel columne.
 
=== Sudoku sicut scacci ===
 
"Chess sudoku" vel sudoku sicut [[scacci]] est series regularum in quibus numeri quidam (vel etiam omnes numeri) potestates scaccorum habent. Exempli gratia, si numeri sunt [[eques (scacci)|equites]], non licet eundem numerum in duobus cellulis ponere si eques ab uno ad alium movere. Si sunt [[rex (scacci)|reges]], non licet eundem numerum in duobus cellulis vicinis mittere; scilicet, numquam licet eundem numerum in eodem ordine vel eodem columne bis mittere, sed rex non potest in cellulis vicinis in diagonalibus se adiungere. Potest etiam esse [[regina (scacci)]] reginam, sed saepius unus tantum numerus est regina, quia nimis difficile est aenigma cum pluribus reginis facere.
 
In "miracle sudoku" (sudoku mirabile), omnes numeri sunt et equites et reges, et non licet numeros consecutivos in cellulis vicinis in ordine vel in columne mittere, sed licet eos in cellulis vicinis in diagonalibus mittere. Tale sudoku potest duo vel tres numeros datos habere.
 
=== Sudoku aliarum formarum ===
 
Non omnia sudoku quadratos habent.
<!-- irregular, extra regions, samurai -->
 
=== Sudoku sine numeris ===
 
Symbola in diagrammate non necesse numeros esse.
<!-- letters and words -->
 
<!-- quad, odd-even, magic square, palindrome, kropki -->
 
 
Trames [[YouTube]] nomine "[[Cracking the Cryptic]]" pelliculas praebet in quibus sudoku ordinaria et variegata solvuntur. Apud Logic Masters Deutschland ("Magistri aenigmatum logicorum in Germania"), creator batavus Richard collectionem variationum facit; plus quam 300 aenigmata feceit, omnia regulis variis utentia.
10 213

recensiones

Tabula navigationis