Jump to content

Quantum redactiones paginae "Artabanus" differant

Summarium vacuum
No edit summary
'''Artabanus''' (Graece Ἀρτάβανος, [[Lingua Elamitica|Elamitice]] Irdabanuš; floruit 515-480 a.C.n.), ex [[Achaemenidae|Achaemenidarum]] stirpe natus, fuit filius Hystaspis, frater regis [[Darius I (rex Persarum)|Darii I]], patruus [[Xerxes I (rex Persarum)|Xerxis I]]. Anno [[480 a.C.n.]] Xerxes cum in Graeciam magnum exercitum ipse duxit impeium suum regendum Artabano tradidit qui [[Susa|Susis]] mansit.
 
Apud rerum gestarum scriptorem Graecum [[Herodotus|Herodotum]] Artabanus sapienter satis quidem sed frustra primo Dario ne Scythis deinde Xerxi ne Graecis bellum inferrent dissuadebat. Ita cum Xerxes de expeditione in Graecos proceres Persarum consuleret an suscipiendasuscipiendam essetesse censerent, Artabanus [[Mardonius|Mardonio]] ad bellum hortanti sese opposuit. Primo Xerxes iratus ei fuit, quia iniurias ab Atheniensibus sibi factas ulcisci maxime cupiebat. Paulo post tamen et ipse sententiam mutasse dicitur. At nocte proxima vir magnus et formosus somnio ei visus est consilium mutatum vituperans. Cum die facta rex somnii oblitus esset, nocte sequenti phasma rediit etiam minacius. Tum Xerxes Artabanum convocavit atque eum eo adduxit ut vice sua nocte proxima fungeretur regali veste et lecto dormiens. Tertium phasma venisse dicitur atque Artabano minatus esse nisi Persae bellum Graecis inferrent saevitum iri. Haec fabula ab Herodoto tradita apud Persas a posteriori efficta esse videtur, qua culpam regis in re male deliberata et male gesta oblitterarent. Ita enim deorum voluntate, non Xerxis hoc bellum gestum esse apparebat.
== Fontes ==
*[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Melpomene]]'' 83 et 143. ''[[Historiae (Herodotus)|Polyhymnia]]'' 10-18 et 45-53; ''[[Historiae (Herodotus)|Urania]]'' 54 .