Quantum redactiones paginae "Ioannes Baptista Morgagni" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton: mutans categoriam Anatomi→Categoria:Anatomici
No edit summary
 
Linea 2: Linea 2:

''' Ioannes Baptista Morgagni''' ([[Forum Livii|Fori Livii]] die [[25 Februarii]] [[1682]] natus; [[Patavium (urbs)|Patavii]] die [[5 Decembris]] [[1771]] obiit), fuit illustris [[medicus]], studiosus [[anatomia]]e et [[pathologia|pathologus]] [[Italia|Italicus]], accurate pater ipse novae anatomiae.

Ioannes Baptista Morgagni appellatur “pat pathologicae anatomiae et recentioris medicinae auctor, sed ille non semper fuit tam clarus. In communitate scientifica Morgagni primum se statuit anno MDCCVI, cum Adversaria anatomica in primo volumine edidit,quae libros de medicina collegerunt. Ab anno MDCCXVII usque ad MDCCXIX quoque seriores publicationes contribuit. Unum maximorum operum, De sedibus et causis morborum per anatomen indagatis quinque, anno MDCCLXI promulgatum est, cum Morgagni annorum LXXIX habuit. Hoc opus demonstravit relationem inter organorum mutationes morbo affectas et morborum certorum signa. Morgagni animadversiones suas affectionum variarum per examinationes diligentes DC probationum corporum post mortem. Ante suam mortem Morgagni intellegere mutationes morbo affectas poterat, quae  sunt causae morborum mortisque. Hanc ob causam “Auctor anatomiae pathologicae” titulum Morgagni accepit.
[[Fasciculus:Giambattista_morgagni.gif|thumb|300 px|Ioannes Baptista Morgagni]]
[[Fasciculus:Giambattista_morgagni.gif|thumb|300 px|Ioannes Baptista Morgagni]]
== Vita ==
== Vita ==

Redactio novissime (die 15 Decembris 2020, hora 03:09) facta

Wikidata Ioannes Baptista Morgagni
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Baptista Morgagni: imago
Ioannes Baptista Morgagni: imago
Nativitas: 25 Februarii 1682; Forum Livii
Obitus: 5 Decembris 1771; Patavium

Ioannes Baptista Morgagni (Fori Livii die 25 Februarii 1682 natus; Patavii die 5 Decembris 1771 obiit), fuit illustris medicus, studiosus anatomiae et pathologus Italicus, accurate pater ipse novae anatomiae.

Ioannes Baptista Morgagni appellatur “pat pathologicae anatomiae et recentioris medicinae auctor, sed ille non semper fuit tam clarus. In communitate scientifica Morgagni primum se statuit anno MDCCVI, cum Adversaria anatomica in primo volumine edidit,quae libros de medicina collegerunt. Ab anno MDCCXVII usque ad MDCCXIX quoque seriores publicationes contribuit. Unum maximorum operum, De sedibus et causis morborum per anatomen indagatis quinque, anno MDCCLXI promulgatum est, cum Morgagni annorum LXXIX habuit. Hoc opus demonstravit relationem inter organorum mutationes morbo affectas et morborum certorum signa. Morgagni animadversiones suas affectionum variarum per examinationes diligentes DC probationum corporum post mortem. Ante suam mortem Morgagni intellegere mutationes morbo affectas poterat, quae  sunt causae morborum mortisque. Hanc ob causam “Auctor anatomiae pathologicae” titulum Morgagni accepit.

Ioannes Baptista Morgagni

Vita[recensere | fontem recensere]

Sedecim annos natus Morgagni Bononiae, ubi discipulus Antonii Mariae Valsalva fuit, studia incepit et anno 1701 medicinae ac philosophiae doctor factus est.

Investigationes quae Bononiae fecit, Morgagni in primo volume Adversaria anatomica promulgavit. Anno 1707 Morgagni in Venetiam iit et illo tempore saepe apud universitatem Patavii fuit. Huius universitatis magister medicinae theoricae anno 1711 creatus est et usque ad mortem mansit, sed simul Morgagni medicus in Foro Livii erat.

Anno 1769 Natio Germanica apud Universitatem eum proclamavit:Anatomicorum totius Europae Principem.

Morgagni fuit etiam studiosus Linguae Latinae, archeologus, botanicus ac historicus.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Adversaria anatomica prima (Bononiae, 1706).
  • Nova institutionum medicarum idea (Patavii, 1711, 1982).
  • Adversaria anatomica altera et tertia (Patavii, 1717).
  • Adversaria anatomica quarta, quinta et sexta (Patavii, 1719).
  • Epistolae anatomicae duae novas observationes et animadversiones complectentes (Patavii, 1728).
  • Epistolae anatomicae duodeviginti ad scripta pertinentes celeberrimi viri Antonii Mariae Valsalvae (Venetiae, 1740).
  • De sedibus et causis morborum per anatomen indagatis (Venetiae, 1761), liber qui inquisitiones post mortem 640 cadaverum describit.
  • Opuscula miscellanea (Venetiae, 1763).
  • Opera omnia in quinque tomos divisa (Venetiae, 1764).
  • Epistolae Aemilianae (Fori Livii, 1931).
Frons operis eius "Adversaria anatomica omnia"

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Castiglioni A.,: Storia della Medicina, II, Mondadori, Mediolani, anno 1948.
  • Ongaro G.,: Giovanni Battista Morgagni in Professori e scienziati a Padova nel settecento, Antilia, anno 2002, pp. 20-30.
  • Pazzini A.,: Storia della Medicina, II, Società Editrice Libraria, Mediolani, anno 1947.
  • Premuda L.,: Introduzione in Nova Institutionum Medicarum Idea, la Garangola, Patavii, anno 1982, pagg 5-23.
  • Premuda L.,: Storia della Medicina, Cedam, Patavii, anno 1960.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]