Quantum redactiones paginae "Caspar David Friedrich" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Casparus David Friedrich''' (theodisce ''Caspar David Friedrich'', natus die 5 septembris 1774, mortuus die 7 maii 1840) fuit topiorum [[Pictura|pictor]] theodiscus aetate [[Romanticismus|romantica]], qui artifex maximi momenti inter omnes suos contemporaneos habetur. Praecipue naturam contemplandam depinxit et in operibus suis - quae non classica sunt - exprimere conatus est quid [[Motus animi|sentiat]] homo intimus ante oculos habens spectaculum [[Natura|naturae]].
'''Casparus David Friedrich''' (theodisce ''Caspar David Friedrich'', natus die 5 septembris 1774, mortuus die 7 maii 1840) fuit topiorum [[Pictura|pictor]] [[germania|Germanicus]] aetate [[Romanticismus|romantica]], qui iure artifex maximi momenti inter contemporaneos habetur. Praecipue naturam contemplandam depinxit et in operibus suis - quae omnino non classica - exprimere conatus est quid [[Motus animi|sentiret]] homo intimus ante oculos habens spectaculum [[Natura|naturae]].


==Vita==
==Vita==

Emendatio ex 18:15, 5 Decembris 2020

Wikidata Caspar David Friedrich
Res apud Vicidata repertae:
Caspar David Friedrich: imago
Caspar David Friedrich: imago
Caspar David Friedrich: subscriptio
Caspar David Friedrich: subscriptio
Nativitas: 5 Septembris 1774; Gryphiswaldia
Obitus: 7 Maii 1840; Dresda
Patria: Regnum Borussiae

Familia

Genitores: Adolph Gottlieb Friedrich; Sophia Dorothea Bechly
Coniunx: Caroline Friedrich
Proles: Adolf Friedrich

Memoria

Sepultura: Trinitatis Cemetery

Casparus David Friedrich (theodisce Caspar David Friedrich, natus die 5 septembris 1774, mortuus die 7 maii 1840) fuit topiorum pictor Germanicus aetate romantica, qui iure artifex maximi momenti inter contemporaneos habetur. Praecipue naturam contemplandam depinxit et in operibus suis - quae omnino non classica - exprimere conatus est quid sentiret homo intimus ante oculos habens spectaculum naturae.

Vita

Hafniae in Artium academia eruditione fructus anno 1795 Dresdam venit. Inde itinera fecit Rugiam in insulam, in Austriam, in Montem giganteum[1] et ad Harthicos montes. Anno 1817 academiae Dresdensis membrum atque professor creatus est.

Inter primos erat, qui in modum Romanticismi varios animos pingere solebat. Plagae depictae saepe genere severo, melancholico sunt secundum naturam, quae hominibus passivis momenta animi omnia exprimat. Maxime artifici placebat noctis designatio cum lunis, tempestatibus, silvis mysticis.

Berolini Dresdaeque habemus imagines valde typicas has: Abtei im Eichenwald an einem Winterabend (abbatiam in silva quercuum hieme ad noctem), Wanderer am Meeresgestade (migratorem in nemore maritimo), Harzlandschaft (Harthicas plagas), Mondaufgang am Meer (lunam orientem ad mare), Hünengrab (tumulum) et Rast bei der Heuernte (moram in faenis desecandis).

Notae

Bibliographia

Pinacotheca

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Casparum David Friedrich spectant.