Quantum redactiones paginae "Pes" differant
Linea 50: | Linea 50: | ||
== Physiologia == |
== Physiologia == |
||
Pedibus pondera et corporis et aliorum onerosorum rerum portantur velut locomotio corporis effici possunt. |
Pedibus pondera et corporis et aliorum onerosorum rerum portantur velut locomotio corporis effici possunt, ita distinguuntur functiones staticae et dynamicae. Pro eis res biomechanicae diversae momentum habent. Denique, ad functionem ambulantis spectans, phases quattuor considerandae sunt. |
||
{{NexInt}} |
{{NexInt}} |
Emendatio ex 10:20, 28 Novembris 2020
Vide etiam paginam discretivam: pes (discretiva)
Pes (-dis, m.) est structura anatomica in multis vertebratis inventa, quae est distalis membri inferioris corporis pars, extrema membri pars, quae pondus fert et locomotionem sinit. In multis animalibus quibus sunt pedes, pes est organum separatum in extremo cruris parte, ex uno aut pluribus segmentis vel ossibus consistens, plerumque ungulis vel unguibus carens.
Anatomia pedis
Ossa
Pes humanus ex viginti septem ossibus componitur:
- Tarsus e septem ossibus compositus
- Metatarsus ex quinque ossibus, ossa metatarsi appellata, ab I ad V enumerati, compositus est.
- Ossa sesamoida (duo)
- Quinque digiti consistunt de tribus ossibus ab I ad V enumeratis: phalanx proximalis, phalanx media, et phalanx distalis, sed duo hallices, solum e duobus ossibus compositi sunt.
Musculi pedis
Musculi pedis sunt (secundum nomenclaturam Terminologiae Anatomicae):
- Musculus abductor hallucis
- Musculus flexor hallucis brevis
- Musculus adductor hallucis
- Musculus flexor digitorum brevis
- Musculus opponens digiti minimi
- Musculus flexor digiti minimi brevis
- Musculus abductor digiti minimi
- Musculus quadratus plantae
- Musculus extensor hallucis brevis
- Musculus extensor digitorum brevis
- Musculi interossei dorsales
- Musculi interossei plantares
- Musculus gastrocnemius
- Musculus soleus
- Musculus flexor digitorum longus
- Musculus tibialis posterior
- Musculus flexor hallucis longus
- Musculus peronaeus longus
- Musculus peronaeus brevis
- Musculus tibialis anterior
- Musculus extensor hallucis longus
- Musculus extensor digitorum longus
- Musculus peronaeus tertius
Physiologia
Pedibus pondera et corporis et aliorum onerosorum rerum portantur velut locomotio corporis effici possunt, ita distinguuntur functiones staticae et dynamicae. Pro eis res biomechanicae diversae momentum habent. Denique, ad functionem ambulantis spectans, phases quattuor considerandae sunt.
Nexus interni
Bibliographia
- France, Diane L. 2008. Human and Nonhuman Bone Identification: A Color Atlas. CRC Press. ISBN 1-4200-6286-7.
- Marieb, Elaine Nicpon, et Katia Hoehn. 2007. Human anatomy & physiology. Pearson Education. ISBN 0-321-37294-8.
- Platzer, Werner. 2004. Locomotor System. Ed. 5a. Color Atlas of Human Anatomy, 1 Thieme. ISBN 3-13-533305-1.
- Podiatry Channel. Anatomy of the foot and ankle. Archivatum ex re prima die 31 Augusti 2009.
- Wülker, Nikolaus, ed. 2005. Taschenlehrbuch Orthopädie und Unfallchirurgie. Stutgartiae: Georg Thieme-Verlag. ISBN 3-13-129971-1.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad pedes spectant. |
Membrum inferius • cingulum pelvicum • nates • coxa • femur • genu • crus • pes | |