Quantum redactiones paginae "Astyages (rex Medorum)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 2: Linea 2:
'''Astyages''' (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus [[Media|Medorum]] rex qui a [[Persae|Persa]] [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro II]] anno [[550 a.C.n.]] victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt.
'''Astyages''' (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus [[Media|Medorum]] rex qui a [[Persae|Persa]] [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro II]] anno [[550 a.C.n.]] victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt.
== De regno ==
== De regno ==
Secundum [[Herodotus|Herodotum]] triginta quinque annos regnavit, hoc est ab anno circiter [[585 a.C.n.|585]]. Patri [[Cyaxares|Cyaxari]] successit et Aryenem [[Croesus|Croesi]] regis sororem uxorem duxit tum cum bello composito pater foedus cum [[Lydia (regnum)|Lydiis]] icit<ref>[[Herodotus]], ''Clio'' 73-74</ref>. A proceribus Medis ante ultimum proelium proditus esse videtur, in primis si Herodoto credimus ab [[Harpagus (Persarum dux)|Harpago]], exercitus duce.
Secundum [[Herodotus|Herodotum]] triginta quinque annos regnavit, hoc est ab anno circiter [[585 a.C.n.|585]]. Patri [[Cyaxares|Cyaxari]] successit et Aryenem [[Croesus|Croesi]] regis sororem uxorem duxit tum cum bello composito pater foedus cum [[Lydia (regnum)|Lydiis]] icit<ref>[[Herodotus]], ''Clio'' 73-74</ref>. A proceribus Medis ante ultimum proelium proditus esse videtur<ref>Quod praeter Herodotum et Nabonidi chronaca confirmatur.</ref>, in primis si Herodoto credimus ab [[Harpagus (Persarum dux)|Harpago]], exercitus duce.


== Mirabilia ==
== Mirabilia ==

Emendatio ex 15:13, 20 Octobris 2020

Somnium Astyagis cui dormienti visa est ex utero filiae Mandanae vinea exisse quae totam Asiam tegeret[1]. Pictura quinti decimi saeculi.

Astyages (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus Medorum rex qui a Persa Cyro II anno 550 a.C.n. victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt.

De regno

Secundum Herodotum triginta quinque annos regnavit, hoc est ab anno circiter 585. Patri Cyaxari successit et Aryenem Croesi regis sororem uxorem duxit tum cum bello composito pater foedus cum Lydiis icit[2]. A proceribus Medis ante ultimum proelium proditus esse videtur[3], in primis si Herodoto credimus ab Harpago, exercitus duce.

Mirabilia

Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili viro Persae ex Achaemenidarum gente orto Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt[4] qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages somniis monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Duo somnia enim habuisse ː primo filiam vidit tam abundanter meiantem ut totam Asiam inundaret ; secundo vitem ex utero filiae tam enormem exeuntem ut similiter Asiam totam obumbraret[5]. Magi convocati finem regni et filium Mandanae tota Asia regnaturum significari responderunt. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Avum captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrus decem annos natus adhuc vivere cognitus est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; et fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur ut lectores eis delectaret.

In mythistoria Cyropaedia inscripta Xenophon solus ex fontibus Cyaxarem II Astyagi successisse volebat atque ultimum Medorum regem fuisse. Ibi Astyages bonus pater et bonus avus nepotis amans ostenditur. Alius rerum gestarum scriptor qui apud Persicos reges moratus erat, Ctesias, negabat Cyrum cum Astyage cognatum esse sed eius filiam uxorem duxisse ut dynastia quodam modo continuaretur.

Notae

  1. Herodotus, Clio 108. Iustinus I.4
  2. Herodotus, Clio 73-74
  3. Quod praeter Herodotum et Nabonidi chronaca confirmatur.
  4. Xenophon, Cyropaedia I.2.1
  5. Iustinus ː Hic per somnum vidit ex naturalibus filiae, quam unicam habebat, vitem enatam, cuius palmite omnis Asia obumbraretur

Fontes

Nexus externi

Astyages apud Livium