Quantum redactiones paginae "Astyages (rex Medorum)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 15: Linea 15:
* [[Herodotus]] ''Clio'' 107-130
* [[Herodotus]] ''Clio'' 107-130
*[[Xenophon]], ''Cyropaedia'' I.2.1
*[[Xenophon]], ''Cyropaedia'' I.2.1
* Nabonidi chronaca
* [[Nabonidi chronaca]]
[[Categoria:Media]]
[[Categoria:Media]]
[[Categoria:Reges]]
[[Categoria:Reges]]

Emendatio ex 12:12, 20 Octobris 2020

Somnium Astyagis cui dormienti visa est ex utero filiae Mandanae vinea exisse quae totam Asiam tegeret[1]. Pictura quinti decimi saeculi.

Astyages (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus Medorum rex qui a Persa Cyro II anno 550 a.C.n. victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt.

De regno

Secundum Herodotum triginta quinque annos regnavit, hoc est ab anno circiter 585. Patri Cyaxari successit et Aryenem Croesi regis filiam uxorem duxit tum cum bello composito pater foedus cum Lydiis icit[2]. A proceribus Medis ante ultimum proelium proditus esse videtur, in primis si Herodoto credimus ab Harpago, exercitus duce.

Mirabilia

Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili Persae Cambysi ex Achaemenidarum gente orto matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt[3] qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages somniis monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Regem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrum decem annos natum adhuc vivere cognitum est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur.

In mythistoria Cyropaedia inscripta Xenophon solus ex fontibus Cyaxarem II Astyagi successisse volebat atque ultimum Medorum regem fuisse.

Notae

  1. Herodotus, Clio 108.
  2. Herodotus, Clio 73-74
  3. Xenophon, Cyropaedia I.2.1

Fontes