Quantum redactiones paginae "Astyages (rex Medorum)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Astyages''' (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus [[Media|Medorum]] rex qui a [[Persae|Persa]] [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro II]] anno [[550 a.C.n.]] victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt. Secundum [[Herodotus|Herodotum]] triginta quinque annos regnaverat, hoc est ab anno circiter 585. A proceribus Medis ante proelium proditus esse dicitur, in primis si Herodoto credimus ab [[Harpagus (Persarum dux)|Harpago]], exercitus duce.

== Mirabilia ==
== Mirabilia ==
Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili Persae Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages oraculo monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Cyrus regem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui necem infantis mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrum decem annos natum adhuc vivere cognitum est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur.
Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili Persae Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages oraculo monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Regem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrum decem annos natum adhuc vivere cognitum est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur.

==Fontes ==
==Fontes ==
[[Herodotus]] ''Clio'' 107-130
[[Herodotus]] ''Clio'' 107-130

Emendatio ex 11:23, 20 Octobris 2020

Astyages (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus Medorum rex qui a Persa Cyro II anno 550 a.C.n. victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt. Secundum Herodotum triginta quinque annos regnaverat, hoc est ab anno circiter 585. A proceribus Medis ante proelium proditus esse dicitur, in primis si Herodoto credimus ab Harpago, exercitus duce.

Mirabilia

Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili Persae Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages oraculo monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Regem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrum decem annos natum adhuc vivere cognitum est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur.

Fontes

Herodotus Clio 107-130