Quantum redactiones paginae "Museum Britannicum" differant

Coordinata: 51°31′10″N 0°07′37″W / 51.519444°N 0.126944°W / 51.519444; -0.126944
E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 31: Linea 31:
Cum anno 1997 impressa cuncta in novum aedificium Bibliothecae Britannicae ad Sanctum Pancratium sitae translata essent, aula voluminibus liberata architecto Normanno Foster proponente mutationem subiit. Tegmentum atrii inferioris e chalybe et vitro est in tabulis 1656 compositum, quas officina [[austria|Austriaca]] Waagner-Biro anno 2000 complicavit. Atrium metrorum quadratorum 7100 aulam totius Europae maximam (inter eas quae non sub divo) esse constat. Simul oecus lectorius renovatus et in statum orginalem redactus est. Musei moderatores anno 2000 aulam novam plebi praesentaverunt; in situ librorum res museales spectantium restabant milia XXV. Anno 2007 lectoribus expulsis ibidem expositiones celebratae sunt usque annum 2013. Nunc de sorte eius et usu adhuc disputatur.<ref>[http://www.britishmuseum.org/about_us/the_museums_story/architecture/reading_room.aspx De oeco lectorio in musei paginis</ref>
Cum anno 1997 impressa cuncta in novum aedificium Bibliothecae Britannicae ad Sanctum Pancratium sitae translata essent, aula voluminibus liberata architecto Normanno Foster proponente mutationem subiit. Tegmentum atrii inferioris e chalybe et vitro est in tabulis 1656 compositum, quas officina [[austria|Austriaca]] Waagner-Biro anno 2000 complicavit. Atrium metrorum quadratorum 7100 aulam totius Europae maximam (inter eas quae non sub divo) esse constat. Simul oecus lectorius renovatus et in statum orginalem redactus est. Musei moderatores anno 2000 aulam novam plebi praesentaverunt; in situ librorum res museales spectantium restabant milia XXV. Anno 2007 lectoribus expulsis ibidem expositiones celebratae sunt usque annum 2013. Nunc de sorte eius et usu adhuc disputatur.<ref>[http://www.britishmuseum.org/about_us/the_museums_story/architecture/reading_room.aspx De oeco lectorio in musei paginis</ref>


[[File:British Museum Reading Room Panorama Feb 2006.jpg|thumb|center|700px|Oecus lectorius anno 2006, quando adhuc libri ibi erant]]
[[File:British Museum Reading Room Panorama Feb 2006.jpg|thumb|center|700px|Oecus lectorius anno 2006]]


== Collectiones==
== Collectiones==

Emendatio ex 17:14, 13 Augusti 2020

British Museum
Museum Britannicum est in Central London
Musei collocatio
Constitutum 1753/(publicatio: 1759)
Locus Great Russell Street, London WC1, England, UK
Magnitudo congeriei 7 000 000
Numerus salutatorum

6 049 000 (2007–2008)[1]
5,569,981 (2009)[2]

  • Museorum Regni Britanniarum frequentatissimum
  • Museorum orbis terrarum frequentatissimorum secundum
Director Neil MacGregor
Transportatio publica? Holborn Central line Piccadilly line
Tottenham Court Road Central line
Russell Square Piccadilly line
Goodge Street Northern line
Situs interretialis www.britishmuseum.org

Museum Britannicum[3] est museum Londinii anno 1753 constitutum et publicatum die 15 Ianuarii 1759 ex collectionibus Ioannes Sloane.

Inter musea de historia culturali totius orbis maxima atque gravissima numeratur. Museum historiae nationalis (Natural History Museum), olim sub alis Musei Britannici, ex anno 1963 independens est. Bibliotheca Britannici Musei maxima totius civitatis temporibus pristinis fuerat. Ea anno 1973 fundamento fuit Bibliothecae Britannicae novae. Ex anno Museum Britannicum a Hartwig Fischer Germano dirigitur.

Historia

Creatum est, cum anno 1753 Ioannes Sloane medicus scitus collectiones suas amplas de litteris artibusque vulgo tradere vellet. Tunc parlamentum consilium cepit, ut res publica collectiones istius privati porro conservatura esset sub nomine Musei Britannici. Sartum et tectum servabatur in Domo Montagu, in tribu Londiniensi Bloomsbury, ubi portae vulgo die 15 Ianuarii 1759 patefactae sunt. Anno 1824, ob visitatorum atque artificiorum multitudnem, cogitatum est de omnium rerum translatione in novum palatium erigendum. Quod usque annum 1850 ad effectum adductum est; ceterum, aedificiorum aspectus hodiernus vix aberrat ab aedibus illis.

Impulsum modernizandi vehementem autem dedit Augustus Wollaston Franks moderator, anno 1851 famulus in sectione historiae de rebus Anglicis mediaevalibusque, annis autem inter 1866 et 1896 curator. Perita in musealibus Margarita Caygill istum virum collectorem maximum in tota musei historia habet.[4] Annis currentibus videlicet identidem res spatiis ex angustis in locos alibi transferendae erant

Aedificium

Historismus horum temporum architectis facienda quasi praescripsit: aedes anno 1848 confectae in area quadrati cum tribus tabulatis a Roberto Smirke excogitatae sunt. Pro libris multis anno 1857 media in aula lectorium rotundum cum camera magna apertum est, cui ichnographiam Sidney Smirke, Roberti germanus, elaboravit. Circumcirca librothecae erectae sunt.

Cum anno 1997 impressa cuncta in novum aedificium Bibliothecae Britannicae ad Sanctum Pancratium sitae translata essent, aula voluminibus liberata architecto Normanno Foster proponente mutationem subiit. Tegmentum atrii inferioris e chalybe et vitro est in tabulis 1656 compositum, quas officina Austriaca Waagner-Biro anno 2000 complicavit. Atrium metrorum quadratorum 7100 aulam totius Europae maximam (inter eas quae non sub divo) esse constat. Simul oecus lectorius renovatus et in statum orginalem redactus est. Musei moderatores anno 2000 aulam novam plebi praesentaverunt; in situ librorum res museales spectantium restabant milia XXV. Anno 2007 lectoribus expulsis ibidem expositiones celebratae sunt usque annum 2013. Nunc de sorte eius et usu adhuc disputatur.[5]

Oecus lectorius anno 2006

Collectiones

Hodie museo ca. artificiorum octogies centena milia insunt, quae de historia humanitatis omni ex initio usque ad nostros dies testimonium perhibeant. Maximi momenti sunt mumiae permultae confertae, tabula Rosettana et marmorea comitis Elgin. Nonnulla horis certis vel tangi licet. Etiam Museum Britannicum thesaurorum suorum plurimos in horreis sub museo celare debat. Collectio audio-visifica, quae ex anno 1905 venerat, hodie in Archivo sonorum Britannico invenitur. Bibliothecae speciales tomorum milia CCCL habent. Summatim in museo epochas historicas annorum vicies centena milia comprehenditur; facilioris praesentationis caussa res in sectionibus 94 separantur.

Musei distributio

Erechtheii caryatis, Acropolis Atheniensis

Opera maxime nota in Britannico Museo salva et tecta

Administratio et situs

Reditus annuarii sumptus omnes facile superant.[6] Anno 2016 visitatores 6.820.686 spectatum venerant; ex anno museum nostrum omnia alia in Britannia Maiore visum digna vicit. Domus editoria British Museum Press (BMP) quotannis ca. sexaginta opera prelo mandat; in proprietate est Consociationis musealis Britannicae.[7]

Museum omnibus introitum gratuitum offert; in via Great Russell Street situm facile hamaxostico subterraneo linea Piccadilly attingitur. Hospitibus pergratis exeundum est aut ad stationem Holborn aut ad stationem Russel Square. Statio autem, quae olim nomen musei portabat, iam inde ab anno 1933 non iam exstat.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Britannicum spectant.

Bibliographia

  • Edward Edwards, Lives of the Founders of the British Museum: with notices of its chief augmentors and other benefactors, 1570-1870 (Londinii: Trübner, 1870) textus
  • E. Miller, That noble cabinet: a history of the British Museum (1973)
  • The British Museum. British Museum Press, Londinii 2000, ISBN 0-7141-5006-1.
  • Frank Francis: Treasures of the British Museum. Book Club Associates, Londinii 1972, ISBN 0-500-18125-X.
    • deutsch: Schätze des Britischen Museums. Seemann, Lipsiae 1983
  • David M. Wilson: The British Museum. A history. British Museum Publications, Londinii 2002, ISBN 0-7141-2764-7.