Quantum redactiones paginae "Nanchinum" differant

Jump to navigation Jump to search
2 158 octeti additi ,  3 months ago
+
m
(+)
|height = 200
}}
[[Fasciculus:Inside the Xuanwu Gate, Nanjing.jpg|thumb|upright=1.25|Porta Xuanwu [[moenia urbis Nanchini|moeniorum urbis Nanchini]] saeculo XIV exeunte sub familia [[Ming (familia)|Ming]] exstructorum]]
Urbs saeculo IX restitui coepit sub nova forma, media urbe eo loco posita ubi hodie Nanchinum floret. Ab anno [[937]] usque in [[976]] sub novo nomine ''Jinling'' caput fuerit illius civitatis, domo regnatrice [[Tang (regnum meridianum)|Tang meridiana]] (quae sub nuncupatione vulgari ''[[Jiangnan]]'' celeberrima erat inter [[quinque domus decemque regna|quinque domos decemque regna]] ephemera saeculi X). Saeculis insequentibus, etiamsi urbs capitalis non iam esset, Nanchinum metropolis australis frequentatissimusque portus fluvialis emporiumque artis textilis manebat. [[Odoricus de Portu Naonis]] urbem anno circiter 1328 visitavit et breviter descripsit sub nomine "Chilenfo" (''Jinling'' + ''fu'' i.e. "urbs"):
[[Fasciculus:Nanjing WuchaoGate1.jpg|thumb|Introitus [[Palatium Ming|palatii]] familiae [[Ming (familia)|Ming]] iuxta Nanchinum saeculo XIV exeunte aedificati]]
:Veni ad unam aliam civitatem magnam quae vocatur Chilenfo; hujus muri civitatis bene per xl miliaria circueunt ipsi. In ista etiam civitate sunt bene tres centi et xl pontes lapidei pulchriores quam totus habeat mundus. In hac civitate fuit prima sedes Regis [[Jiangnan|Manzi]] in qua ipse morari solebat. Haec bene habitatur a gente et in ea est ita magnum navigium quod est mirabile valde. Ipsa bene sita est omniumque bonorum copiam habet magnam ([[Odoricus de Portu Naonis]], ''Descriptio orientalium partium'', recensio Latina cap. 34).<ref>Orthographia et Latinitate servatis. [[Henricus Yule|Henry Yule]], Henri Cordier, edd., ''Cathay and the Way Thither'' vol. 2. 2a ed. (Londinii, 1913) [https://archive.org/details/cathaywaythither02yule/page/316/mode/1up p. 316], cf. versionem Anglicam cum commentario [https://archive.org/details/cathaywaythither02yule/page/204/mode/1up pp. 204-209]</ref>
 
Denuo familia [[Ming (familia)|Ming]] imperante urbs ''Jinling'' ab anno [[1368]], [[Mongoli]]s nuper e Serica expulsis, caput regni fuit usque in [[1421]], quo anno [[Pechinum]] urbs capitalis factum erit novaque appellatio "Nanchinum" vel ''Nanjing'', scilicet "aula regia australis", data erit.
Denuo familia [[Ming (familia)|Ming]] imperante urbs ''Jinling'' ab anno [[1368]], [[Mongoli]]s nuper e Serica expulsis, iussu [[Hongwu imperator]]is caput regni omnis Sinarum facta est. Hoc aevo aedificata sunt [[moenia urbis Nanchini|moenia urbana]] 48 chiliometris longa [[Palatium Ming|palatiumque]] familiae imperantis [[Ming (familia)|Ming]]. [[Mausoleum filiale Ming]] in memoriam illius imperatoris ab eo ipso anno 1381 inceptum, anno [[1405]] perfectum est a filio natu quarto qui nomine [[Yongle imperator|Yongle]] regnaverit. Hic autem, qui antea nomine "principis Yan" [[Pechinum|Pechini]] in urbe aulam principalem tenuerat, gestionem regni omnis in hanc urbem sibi caram anno [[1421]] movit. Quo anno urbi usque eo ''Jinling'' appellatae nova nuncupatio "Nanchinum" vel ''Nanjing'', scilicet "aula regia australis", data est. Ibi mansit classis thesaurarius Sinensis, praefecto [[Zheng He]] exploratore, cui anno fere [[1424]] titulus "defensoris Nanchini" ab [[Hongxi imperator]]e attributus est. Regis cuiusdam insulae [[Borneum|Bornei]], qui Sinas anno [[1408]] visitabat, Nanchini mortui, [[Sepulcrum regis Boni|sepulcrum]] anno 1958 prope urbem inter silvas repertum his diebus frequentatur.
 
Imperio familiae Ming anno [[1644]] abrupto, Nanchini in urbe aula regni (vel successoris vel usurpatorii) [[Ming meridianum|Ming meridiani]] constituta est, principe [[Zhu Yousong]]. Iste profugus die [[28 Maii]] [[1645]] captus est ab exercitu imperii [[Qing (familia)|Qing]], duce principe [[Dodo (princeps)|Dodo]], qui die [[6 Iunii]] [[1645|eiusdem anni]] deditionem urbis Nanchini accepit. Mox rebellator [[Coxinga]] (princeps Yanping), bello per provinciam [[Zhejiang]] prospere gesso, die [[24 Augusti]] [[1659]] Nanchinum obsedit, sed post viginti fere dies abierunt.
 
Sub imperio Qing urbs Nanchinum sedes fuit ab anno [[1647]] viceregni [[Liangjiang]], scilicet provinciarum [[Jiangxi]] et [[Jiangnan]], "ad occidentem" et "ad meridiem Caerulei fluminis" (Jiangnan hodie in [[Jiangsu]] et [[Anhui]] dividitur). Caput autem fuit ab [[1853]] rei publicae repugnatricis [[Regnum Taiping|Taiping]] a cuius sectatoribus 40&nbsp;000 incolae Nanchini e populo [[Manchu]] orti (quos "diabolos" esse censebant) trucidati sunt. Nanchino autem ab exercitu imperii Qing anno [[1864]] conquisito homines fere 100&nbsp;000, aut Taiping sectatores aut eadem dialecto loquentes, proeliis tumultibusque saevis necati sunt.
 
== Clima ==

Tabula navigationis