Quantum redactiones paginae "Classificatio biologica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 9: Linea 9:
Gravissimus gradus est ''species,'' proximus ''genus,'' et deinde ''familia.'' Aliquando, sed raro, terminus "categoriae taxinomicae" contra ''gradum'' adhibetur. <!--Sed cur habet tabula "regionem" et "imperium"? -->
Gravissimus gradus est ''species,'' proximus ''genus,'' et deinde ''familia.'' Aliquando, sed raro, terminus "categoriae taxinomicae" contra ''gradum'' adhibetur. <!--Sed cur habet tabula "regionem" et "imperium"? -->


===Regna et dominia===
===Regna et regiones===
[[Regio (taxinomia)|Regiones]] sunt grex novior. [[Systema trium dominiorum]] excogitatum est anno [[1990]], sed celeriter non late acceptum est. Plurimi biologi systema regnorum quinque, multi autem systema trium adhibent. Prima proprietas rationis trium dominiorum est separatio [[Archaea|Archaeorum]] et [[Bacteria|Bacteriorum]], olim in singulum regnum, Bacteria, digestorum, regnum aliquando [[Monera|Moneris]] appellatum. Ergo, tria vitae dominia habetur: Archaea, Bacteria, [[Eukaryota]] (quae eukaryotes comprehendunt, quibus sunt [[nucleus cellulae|nuclei]]).<ref>Joel Cracraft et Michael J. Donaghue, editores, ''Assembling the Tree of Life'' (Oxoniae: Oxford University Press, 2004), praecipue pp. 45, 78, 555.</ref> Perpauci scientistae Archaea ut regnum sextum addunt, sed rationem dominiorum reiciunt.
[[Regio (taxinomia)|Regiones]] sunt grex novior. Systema trium regionum excogitatum est anno [[1990]],<ref>Woese, Kandler, et Wheelis 1990, p. 4578: "The name we propose for this new and highest taxon is 'domain' (whose Latin counterpart we take to be ''regio'')."</ref> sed celeriter non late acceptum est. Plurimi biologi systema regnorum quinque, multi autem systema trium adhibent. Prima proprietas rationis trium dominiorum est separatio [[Archaea|Archaeorum]] et [[Bacteria|Bacteriorum]], olim in singulum regnum, Bacteria, digestorum, regnum aliquando [[Monera|Moneris]] appellatum. Ergo, tria vitae dominia habetur: Archaea, Bacteria, [[Eukaryota]] (quae eukaryotes comprehendunt, quibus sunt [[nucleus cellulae|nuclei]]).<ref>Joel Cracraft et Michael J. Donaghue, editores, ''Assembling the Tree of Life'' (Oxoniae: Oxford University Press, 2004), praecipue pp. 45, 78, 555.</ref> Perpauci scientistae Archaea ut regnum sextum addunt, sed rationem dominiorum reiciunt.


{{Categoriae taxinomicae2}}
{{Categoriae taxinomicae2}}

Emendatio ex 19:48, 1 Iulii 2020

Tabula regni animalium, e libro Linnaei Systema Naturae titulo, anno 1735.

Classificatio biologica, vel scientifica in biologia classificatio, est ratio qua biologi organismos digerunt et secundum typum biologicum, sicut genus speciesque, rite describunt. Ea est exemplum taxinomiae scientificae, sed a taxinomia vulgare distinguenda est, quae fundamento scientifico caret.

Hodierna classificatio biologica ex opere Caroli Linnaei deducitur, qui species secundum communes proprietates physicas digessit. Suae dispositiones postea retractatae sunt ut eae cum Darwiniana descensus communis regulis melius congruant. Phylogenetica molecularis, quae pro rebus investigandis sequentiis ADN sive geni utitur, multas emendationes recentiores egit, et haud dubie agendo continuabit. Classificatio biologica ad scientiam systematicae biologicae pertinet.

Gradus taxinomici

Gradus in classificatione biologica est positio (vel positio relativa) in hierarchia taxinomica. Septem primi gradus taxinomici ab internationalibus nominum biologicorum legibus definiuntur: regnum, phylum, classis, ordo, familia, genus, species. Dominium, gradus super regnum, populo recentioribus annis gratum fit, sed inter leges non iam accipitur.

Gravissimus gradus est species, proximus genus, et deinde familia. Aliquando, sed raro, terminus "categoriae taxinomicae" contra gradum adhibetur.

Regna et regiones

Regiones sunt grex novior. Systema trium regionum excogitatum est anno 1990,[1] sed celeriter non late acceptum est. Plurimi biologi systema regnorum quinque, multi autem systema trium adhibent. Prima proprietas rationis trium dominiorum est separatio Archaeorum et Bacteriorum, olim in singulum regnum, Bacteria, digestorum, regnum aliquando Moneris appellatum. Ergo, tria vitae dominia habetur: Archaea, Bacteria, Eukaryota (quae eukaryotes comprehendunt, quibus sunt nuclei).[2] Perpauci scientistae Archaea ut regnum sextum addunt, sed rationem dominiorum reiciunt.


Classificatio biologica vdr
Imperium
  Regio
   
     
       
         
           
             
               


Notae

  1. Woese, Kandler, et Wheelis 1990, p. 4578: "The name we propose for this new and highest taxon is 'domain' (whose Latin counterpart we take to be regio)."
  2. Joel Cracraft et Michael J. Donaghue, editores, Assembling the Tree of Life (Oxoniae: Oxford University Press, 2004), praecipue pp. 45, 78, 555.

Bibliographia

  • Atran, S. 1990. Cognitive Foundations of Natural History: Towards an Anthropology of Science. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-37293-3, 0521372933.
  • Kunz, Werner. 2002. Was ist eine Art? In der Praxis bewährt, aber unscharf definiert. Biologie in unserer Zeit 32(1): 10–19. ISSN 0045-205X.
  • Larson, J. L. 1971. Reason and Experience: The Representation of Natural Order in the Work of Carl von Linne. Berkeley Californiae: University of California Press.
  • Schuh, R. T., et A. V. Z. Brower. 2009. Biological Systematics: Principles and Applications. Ed. 2a. Cornell University Press. ISBN 9780801447990.
  • Stafleau, F. A. 1971. Linnaeus and the Linnaeans: The Spreading of Their Ideas in Systematic Botany, 1753–1789. Utrecht: Oosthoek.

Nexus interni

Nexus externi