Quantum redactiones paginae "Imperator Kam-Hi" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 16: Linea 16:
==Notae==
==Notae==
<references />
<references />

{{NexInt}}
* [[Lexicon Kam-Hi]]


== Nexus externi ==
== Nexus externi ==

Emendatio ex 22:27, 24 Iunii 2020

Imperator Kam-Hi.
Epistula Kam-Hi ad papam Clementem XI, scripta Latine, Sinice et Mandshurice.

Imperator Kam-Hi[1] (Sinice: 康熙帝 Kāngxī dì; natus die 4 Maii 1654, mortuus die 20 Decembris 1722) fuit tertius imperator domus Cim regnatricis atque secundus Sinas a Mandshuricis captas post, qui longissimo omnium Sinicorum imperatorum regno 1661 usque ad 1722 regnavit.

Annos sex natus puerulus iam cum Xun-Chi pater vita decessisset imperium potitus ministrorum principum tutela, quorum primus Aobai, nondum sponte sua administrare potebat; tum cum Aobai dolo ab aula movisset suam in tutelam venit, victum nec iam pacificatum donis et gratiis populum Sinicum, ultroque et Tibetum Mongoliamque antea sub Mim subiectas gentes Mandshurico regno conciliavit, impetum in Tibetanos facientes Dzungaros deiecit. Moscovicis autem primum in Asiam mediam incurrentibus bello gesto pacem confirmavit, et alios quicumque e Christianis gentibus advenissent mercatores vel qui Evangelium propagandum susciperent, quorum imprimis Matthaeus Ricci imperatoris amicus fiebat, ad commercium cum imperii sui gentibus adcepit.

Nomina

Plura, ut mos fuit imperatoribus Sinarum, nomina et natus habebat et postuma appellabatur, quorum haec sunt praecipua:

  • Praenomen (名): Xuanye, Sinice: 玄燁 Xuányè, Mandshurice: ᡥᡳᠣᠸᠠᠨ
    ᠶᡝᡳ
    hiowan yei
  • Nomen gentilicium (氏): Aisin-Gioro, Sinice: 愛新覺羅 Aìxīn Juéluó, Mandshurice: ᠠᡳ᠌ᠰᡳᠨ
    ᡤᡳᠣᡵᠣ
    aisin gioro
  • Nomen annale (年號): Kam-Hi, Sinice: 康熙 Kāngxī, Mandshurice: ᡝᠯᡥᡝ
    ᡨᠠᡳᡶᡳᠨ
    elhe taifin, Mongolice: Энх-амгалан engke amuγulang
  • Nomen postumum (諡號): 合天弘運文武睿哲恭儉寬裕孝敬誠信功德大成仁皇帝
  • Nomen sacrificale (廟號): 聖祖 Shèngzǔ
  • Nomen commune: 聖祖仁皇帝 Shèngzǔ Rén huángdì, Mandshurice: ᡧᡝᠩᡯᡠ
    ᡤᠣᠰᡳᠨ
    ᡥᡡᠸᠠᠩᡩᡳ
    šengdzu gosin hūwangdi

Notae

  1. Vide epistulam eius ad papam Clementem, cuius imago dextra datur.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperator Kam-Hi spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!