Quantum redactiones paginae "Bibliotheca Nationalis Coreae" differant

Coordinata: 37°29′51.14″N 127°0′11.74″E / 37.4975389°N 127.0032611°E / 37.4975389; 127.0032611
E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q495005 sunt
m non iam inter 10,000 paginas
Linea 36: Linea 36:
[[Category:Libraries established in 1945]]
[[Category:Libraries established in 1945]]
[[Category:World Digital Library partners]]-->
[[Category:World Digital Library partners]]-->

{{Myrias|Societas}}

Emendatio ex 14:08, 4 Iunii 2020

Logotypus bibliothecae.
Frons principalis aedificii bibliothecae.
Exterior bibliothecae pars.

Bibliotheca Nationalis Coreae (Coreanice 국립중앙도서관,[1] Mandarinice 國立中央圖書館), Seuli in Coreá Meridianá sita, anno 1945 constituta est, maxima bibliotheca in civitate. Plus quam 10 milliones librorum tenet, inter quos plus quam 1 134 000 libri externi nonnullaeque res ex Gazis Nationalibus Coreae Meridianae.

Bibliotheca intra fines urbanos a Sogong-dong in Jung-gu ad Namsan-dong anno 1974 et iterum ad locum hodiernum ad Banpo-dong in Seocho-gu anno 1988 mota est. Auctoritas administrativa a Ministerio Educationis ad Ministerium Culturae anno 1991 translata est. Bibliotheca socius est Bibliothecae Digitalis Mundi et Consortii Interretis Conservandi Internationalis. Principalis exsecutivus hoc tempore est Lim Wonsun.

Aedificia bibliothecae in lineis ferriviarum subterranearum 3, 7, et 9 iacent, quorum omnes inter se in Statione Laophoriorum Expressorum Seuli coniunguntur.

Nexus interni

Notae

  1. Romanizatio retractata: Gungnip Jungang Doseogwan ; ratio McCune–Reischauerana: Kungnip Chung'ang Tosŏgwan.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Nationalem Coreae spectant.