Quantum redactiones paginae "Osorthon" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q409543 sunt
m Bot: removing {{Pagina non annexa}} because incoming links are present
Linea 1: Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
{{Hiero|right|Osorthon|<hiero><-wA-Aa18-i-r:k:n-></hiero>|''Wsỉrkn''|Osorthon}}
{{Hiero|right|Osorthon|<hiero><-wA-Aa18-i-r:k:n-></hiero>|''Wsỉrkn''|Osorthon}}
'''Ŏsŏrthōn''' sive '''Ŏsǒrchō''' sive '''Ŏsŏchōr'''<ref>Hae formae apud [[Manetho]]nem et operibus derivatis inveniuntur. Quomodo inter se distincta sint, vide infra.</ref> sive '''Userthus''', '''Usorthus'''<ref>[[Chronicon Lipsiense]]</ref> (Hieroglyphice ''Wsỉrkn'', Demotice ''Wsrkn'', ''Wsỉr-Tn'') est nomen Aegyptium [[Linguae Libycae|Libycae]] originis, complurium [[Pharao]]num, praesertim in Lybicis Dynastiis Aevi Tertii Intermedii, inter quos sunt:

Emendatio ex 20:31, 21 Maii 2020

Osorthon
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
<
wAAa18ir
k
n
>
Translitteratio Wsỉrkn
Translatio Osorthon

Ŏsŏrthōn sive Ŏsǒrchō sive Ŏsŏchōr[1] sive Userthus, Usorthus[2] (Hieroglyphice Wsỉrkn, Demotice Wsrkn, Wsỉr-Tn) est nomen Aegyptium Libycae originis, complurium Pharaonum, praesertim in Lybicis Dynastiis Aevi Tertii Intermedii, inter quos sunt:

  • Osochor, seu "Osorthon Maior", in 21 Dynastia.
  • Osorthon I Sesonchidis I filius, in 22 Dynastia
  • Usimares Osorthon II Miamun Tacelothis I filius, in 22 Dynastia
  • Usimares Osorthon III Sieses Miamun, seu Osorcho, in 23 Dynastia
  • Osorthon IV Miamun Sesonchidis V filius, qui solet in 22 Dynastia numerari

Alii Osorthones

Nomen Osorthonis etiam ab aliis non regnantibus adhibitum est, usque ad tempus Graecorum Romanorumque, ubi in inscriptionibus Demoticis invenitur. Etiam in opere litterari Demotico De Amasi atque Nauta, quo nomen alterius protagonistae est "Harmachorus Osorthonis filius" (Ḥr-mˁɜ-ḫrw sɜ Wsr[kn]).

Formae Nominis

Cum nomen Hieroglyphicum plane cum k scribatur, orthographia frequentissima in linguis Classicis est Osorthon cum th. Haec forma non videtur ex lapsu calami provenisse, sed potius ex forma populari Aegyptia, namque in scriptura Demotica othographia semel saltem invenitur Wsỉr-Tn. Haec forma ex etymologia populari deducta est, quippe quae significet "Osirin augustum esse."

Osochor fortasse pro *Wsỉrkn Wr "Osorthon Maior" stat.

Notae

  1. Hae formae apud Manethonem et operibus derivatis inveniuntur. Quomodo inter se distincta sint, vide infra.
  2. Chronicon Lipsiense