Quantum redactiones paginae "In girum imus nocte ecce et consumimur igni" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q56315938 sunt
In girum imus nocte ecce et consumimur igni
Linea 1: Linea 1:
[[File:In girum imus nocte ecce et consumimur igni.jpg|thumb|250px|"In girum imus nocte ecce et consumimur igni"]]
"'''In girum imus nocte ecce et consumimur igni'''" est [[palindromus]] et [[hexameter|hexameter dactylicus]] [[Latine|Latinus]].
"'''In girum imus nocte ecce et consumimur igni'''" est [[palindromus]] et [[hexameter|hexameter dactylicus]] [[Latine|Latinus]].



Emendatio ex 08:22, 4 Maii 2020

"In girum imus nocte ecce et consumimur igni"

"In girum imus nocte ecce et consumimur igni" est palindromus et hexameter dactylicus Latinus.

Nonnulli hunc versum Vergilio attribuunt, sed eius siccitas magis ad tempora mediaevalia referre videtur quibus temporibus tale genus ludorum verbalium maxime aestimabantur.

Haec sententia ad papiliones nocturnos referre videtur qui nocturnis giris circa flammam candelae tandem igne comburuntur[1].

Secundum alios refert ad daemones qui aeternali gyro in tenebris nocturnis igne perpetuo vorantur[2].

Haec sententia ad superbos, et ad cupidos qui nimis ad lumina fallacia potentiae, divitiarum vel gloriae appropinquare cupiunt, quae omnia mox istos igne delebunt.

Humberto Eco hunc palindromum citat in fabella cui nomen Nomen rosae (1980).[verificanda]

Pellicula cinematographica

Eadem sententia sed abbreviata (In girum imus nocte et consumimur igni) titulus est pelliculae francogallicae a Guidone Debord perfectae anno 1978. Haec pellicula describit societatem hodiernam in qua allecti bonis consumabilibus homines igne vacuitatis ut papiliones comburuntur.

Notae

  1. Opuscoli religiosi, letterarj e morali, serie terze, tomo I°, Modena, 1870, p. 212 : "... parole che si prestano ad essere lette da diritta a sinistra, come appunto il verso : In girum imus nocte et consumimur igni, detto delle farfallette notturne che aggirandosi attorno alle fiammelle vi si vasero ad abbruciare".
  2. César Cantú, Histoire universelle, Paris : Firmin Didot Frères, volumen III, 1844, p. 428 : "Pertinet ad daemones"[1]

Nexus interni