Quantum redactiones paginae "Elvis Presley" differant

Jump to navigation Jump to search
m
(fix lint error)
Demisso e ludo 'Humes High' probato, uno die Elvis ivit ad 'Solem', tabularium musicae cudendae ([[Anglice]] ''Sun'' aut ''Memphis Recording Service'' ut tunc erat). Ibi Marion Keisker iuvenem approbavit et Sam Phillips de illo certiorem fecit. Mense Iulio Elvis rediit ad Solem et cum Scotty Moore et Bill Black cuderunt 'Ita Bene, Mater' [anglice That's All right, Mama]. Cum Dewey Phillips carmen in radiophonica statione sonavit quod statim amatum est et multi identidem rogitabant id iterum sonare. Illa nocte carmen quattuordeciens auditum est. cursus mirus deductus est.
 
=== 1951-19601951–1960 ===
In Ludoviciana personans, Elvis occurrit Col Tom Parker. Mox Parker fuit patronus eius. Initio bonum erat sed in ultimis annis visum est ut Parker pecuniae avidus non satis operam daret pro arte clientis. Parker patrone, Elvis iit Nasburgum ad RCA Victorem. Sonavit 'Caupona Luctus' ([[Anglice]] ''Heartbreak Hotel''). In multis televisionis spectaculis videbatur. Ubicumque puellae furentes clamabant lacrimabantque.
 
Anni 1956 ad 1958 viderunt musicam quae apud originalissimam et flammentem operum Elvis erat, sed in anno 1958 omnia mutantur. Elvis in [[Exercitum Civitatum Foederatarum|exercitum]] inductus est et mater eius Gladys mortua est. Ad Germaniam missus, Priscillae Ann Wagner uxori futurae occurrit.
 
=== 1961-19701961–1970 ===
Elvis ad Aurifoletum rediit ut 'Militis Dolor ' ([[Anglice]] ''GI Blues''] imprimeret. In toto triginta tres pelliculas cinematographicas fecit quae erant non omnis bonae sed omnis lucrosae. Elvis pelliculis incrementum deiectus factus est. 1967 Elvis Priscillam in matrimonium duxit et filia eorum Lisa Marie Presley nata est Kal. Maii. Tempus felicitatis maximae erat. Deinde, spectaculum Reditus ([[Anglice]] '' '68 Comeback Special'') rettulit Elvim ad scaenam post decem paene annorum absentiam.
 
=== 1971-19771971–1977 ===
Rex personabat iterum trans terram fautoribus gaudentibus. Sed, quod continuo aberat, coniungium dilabatur et 1972 Priscilla Elvim reliquit. Linda Thompson feliciter vitam Elvis intravit.
Elvis fecit televisionis historiam cum spectaculo 'Aloha ex Havaiis' per satellitem artificiosum a milliens milliens milliens milia hominibus visum est. sed non diutius laetus videbatur Elvis. valetudo eius paulatim diminuere coepit ob quam magis et magis medicamentis fretus est. Carmina eius saepe dicunt de amore amisso, divortione et maestitia. Quamvis saepe tam aeger erat ut personaret, continuo etiamnum symphonias dabat. Linda eum attamen amans quoque reliquit.
1

recensio

Tabula navigationis