Quantum redactiones paginae "Hadit" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m nexus
Linea 7: Linea 7:
==Historia anthologiarum==
==Historia anthologiarum==
{{De Religione Islamica}}
{{De Religione Islamica}}
Primum ex omnibus operibus hodie cognitis liber [[iurisprudentia]]e cuius titulus est ''[[al Muwatta|al-Muwaṭṭa]]'', ab [[auctor]]e [[Malik ibn Anas|Mālik ibn Anas]] [[saeculum 8|saeculo octavo]] exeunte confectum, dicta Mahometi comprehendit,<ref>Secundum editionem huius operis ab al-[[Saibani|Šaibānī]] curatam, [[Omar II|ʿUmar ibn ʿAbd il-ʿAzīz]] [[calipha]] olim scriptore [[Abu Bakr|Abū Bakr ibn Muhammad ibn ʿAmr]] praecepit ut [[anthologia]]m dictorum Machometi colligeret e memoria amitae suae Amra; sed de hac anthologia, si re vera olim exsistitit, posteriores nihil sciebant hodieque nihil scimus.</ref> sed causa iuris statuendi tantum; igitur ''isnād'' vel catenam auctoritatum saepe neglexit. Si etiam duo [[scriptor]]es, scilicet [[Abd al-Malik ibn Juraij|ʿAbd al-Malik ibn Juraij]] et [[Said ibn Abi Aruba|Saʿīd ibn Abī ʿArūba]], anthologias dictorum Machometi congesserunt, ut asseveratur, haec fortasse fuerunt re vera libri [[iurisprudentia]]e, hodie autem deperditi.
Primum ex omnibus operibus hodie cognitis liber [[iurisprudentia]]e cuius titulus est ''[[al Muwatta|al-Muwaṭṭa]],'' ab [[auctor]]e [[Malik ibn Anas|Mālik ibn Anas]] [[saeculum 8|saeculo octavo]] exeunte confectum, dicta Mahometi comprehendit,<ref>Secundum editionem huius operis ab al-[[Saibani|Šaibānī]] curatam, [[Omar II|ʿUmar ibn ʿAbd il-ʿAzīz]] [[calipha]] olim scriptore [[Abu Bakr|Abū Bakr ibn Muhammad ibn ʿAmr]] praecepit ut [[anthologia]]m dictorum Machometi colligeret e memoria amitae suae Amra; sed de hac anthologia, si re vera olim exsistitit, posteriores nihil sciebant hodieque nihil scimus.</ref> sed causa iuris statuendi tantum; igitur ''isnād'' vel catenam auctoritatum saepe neglexit. Si etiam duo [[scriptor]]es, [[Abd al-Malik ibn Juraij|ʿAbd al-Malik ibn Juraij]] et [[Said ibn Abi Aruba|Saʿīd ibn Abī ʿArūba]], anthologias dictorum Machometi congesserunt, ut asseveratur, haec fortasse fuerunt re vera libri [[iurisprudentia]]e, hodie autem deperditi.


Paullo postea collectae sunt anthologiae dictorum secundum ''isnād'' vel catenas seriatim scriptae. Ex omnibus eis operibus hodie servatur ''[[Musnad (Ahmad ibn Hanbal)|Musnad]]'' 'index catenarum', ubi sub nominibus 700 familiarium Machometi circa 30&nbsp;000 dicta ordinantur, sed indigeste. Hoc opus ab [[Ahmad ibn Hanbal|Aḥmad ibn Ḥanbal]] collectum esse confitetur et a filio [[Abd Allah Abu Abd al-Rahman|ʿAbd Allāh Abū ʿAbd al-Raḥmān]] [[saeculum 9|saeculo nono]] exeunte conscriptum.
Paullo postea collectae sunt anthologiae dictorum secundum ''isnād'' vel catenas seriatim scriptae. Ex omnibus eis operibus hodie servatur ''[[Musnad (Ahmad ibn Hanbal)|Musnad]]'' 'index catenarum', ubi sub nominibus 700 familiarium Machometi circa 30&nbsp;000 dicta ordinantur, sed indigeste. Hoc opus ab [[Ahmad ibn Hanbal|Aḥmad ibn Ḥanbal]] collectum esse confitetur et a filio [[Abd Allah Abu Abd al-Rahman|ʿAbd Allāh Abū ʿAbd al-Raḥmān]] [[saeculum 9|saeculo nono]] exeunte conscriptum.


Eodem fere tempore iuris consulti dicta prophetae recensebant ut ex eis decreta de quaestionibus iuridicis immutabilia deducerent. Primus talis collectionis inventor fuisse creditur [[Mahometus Bucharius]] (anno [[870]] mortuus), cuius opus titulo ''[[Sahih (Bucharius)|Ṣaḥīḥ]]'' 'Genuino', usque ad tempora nostra traditur. Hic in 97 libros divisa et sub 3450 titulos digesta habemus 2762 dicta prophetae; multa eorum, si ad quaestiones diversas relevant, vel bis vel ter vel pluries repetita sunt. Omnis huius operis liber ad rem iuridicam distinctam pertinet. Similiter in libros digestum et sub eodem titulo ''[[Sahih (Muslim)|Ṣaḥīḥ]]'' notum, eiusdem fere temporis opus auctoris [[Muslim ibn al-Hajjaj|Muslim ibn al-Ḥajjāj]] (anno [[875]] mortui) eo differt quod ad initium de congruitate, verisimilitudine, auctoritate et fide catenarum disserit. Circa 3000 dicta proponit, e quibus fere 2000 cum ''Ṣaḥīḥ al-Buḫārī'' communia sunt. [[Darimi|Dārimī]] autem (mortuus anno [[869]]; ergo scriptorum Bucharius et Muslim aequalis) auctor fuit aliae anthologiae, sub titulo ''[[Sunan (Darimi)|Sunan]]'' servatae, in qua libertatem adsumit aut consentire cum dictis Machometi attributis aut renuere, et minus de nugis iurisprudentiae, potius de moralibus disserere.
Eodem fere tempore iuris consulti dicta prophetae recensebant ut ex eis decreta de quaestionibus iuridicis immutabilia deducerent. Primus talis collectionis inventor fuisse creditur [[Mahometus Bucharius]] (anno [[870]] mortuus), cuius opus titulo ''[[Sahih (Bucharius)|Ṣaḥīḥ]]'' 'Genuino', usque ad tempora nostra traditur. Hic in 97 libros divisa et sub 3450 titulos digesta habemus 2762 dicta prophetae; multa eorum, si ad quaestiones diversas relevant, vel bis vel ter vel pluries repetita sunt. Omnis huius operis liber ad rem iuridicam distinctam pertinet. Similiter in libros digestum et sub eodem titulo ''[[Sahih (Muslim)|Ṣaḥīḥ]]'' notum, eiusdem fere temporis opus auctoris [[Muslim Nisaburensis]] (anno [[875]] mortui) eo differt quod ad initium de congruitate, verisimilitudine, [[auctor]]itate et fide catenarum disserit. Circa tria milia dictorum proponit, e quibus fere duo milia cum ''Ṣaḥīḥ al-Buḫārī'' communia sunt. [[Darimi|Dārimī]] autem (mortuus anno [[869]]; ergo scriptorum Bucharius et Muslim aequalis) [[auctor]] fuit aliae anthologiae, sub titulo ''[[Sunan (Darimi)|Sunan]]'' servatae, in qua [[libertas|libertatem]] adsumit aut consentire cum dictis Machometi attributis aut renuere, et minus de nugis [[iurisprudentia]]e, potius de [[moralitas|moralibus]] disserere.


Quattuor anthologistae qui his secuti sunt multa alia dicta (aliqua inter se discrepantia) ad corpus ''ḥadīṯ'' addiderunt, quorum nonnulla ad imperium [[Abbasidae|Abbasidarum]] corroborandum destinabantur. Hi quattuor scriptores, quorum opera hodie a credentibus secti [[Secta Sunnitica|Sunna]] ut canonica recipiuntur, sunt: [[Abu Daud|Abū Dāūd]], mortuus [[889]], auctor ''[[Sunan (Abu Daud)|Sunan]]''; al-[[Tirmidhi|Tirmidhī]], mortuus [[893]], auctor ''[[Jami (al-Tirmidhi)|Jāmiʿ]]''; [[Ibn Maja|Ibn Māja]], mortuus [[897]], auctor ''[[Sunan (ibn Maja)|Sunan]]''; al-[[Nasai|Nasāʾī]], mortuus [[917]], auctor ''[[Sunan al-Sugra|Sunan al-Šuǧra]]''. Credentes autem sectae [[Secta Siitica|Šīʿa]] hos libros, una cum operibus aliis supra citatis, omnino reiciunt, aliosque recipiunt, quorum antiquissimus est ''[[Kitab al-Kafi|Kitāb al-Kāfī]]'', ab al-[[Kulayni|Kulaynī]] (anno [[941]] mortuo) confectum, qui multa dicta Machometi de germano [[Ali ibn Abi Talib|ʿAlī ibn Abī Ṭālib]] et de progenie eius inclusit.
Quattuor anthologistae qui his secuti sunt multa alia dicta (aliqua inter se discrepantia) ad corpus ''ḥadīṯ'' addiderunt, quorum nonnulla ad imperium [[Abbasidae|Abbasidarum]] corroborandum destinabantur. Hi quattuor scriptores, quorum opera hodie a credentibus secti [[Secta Sunnitica|Sunna]] ut canonica recipiuntur, sunt: [[Abu Daud|Abū Dāūd]], mortuus [[889]], auctor ''[[Sunan (Abu Daud)|Sunan]]''; al-[[Tirmidhi|Tirmidhī]], mortuus [[893]], auctor ''[[Jami (al-Tirmidhi)|Jāmiʿ]]''; [[Ibn Maja|Ibn Māja]], mortuus [[897]], auctor ''[[Sunan (ibn Maja)|Sunan]]''; al-[[Nasai|Nasāʾī]], mortuus [[917]], auctor ''[[Sunan al-Sugra|Sunan al-Šuǧra]]''. Credentes autem sectae [[Secta Siitica|Šīʿa]] hos libros, una cum operibus aliis supra citatis, omnino reiciunt, aliosque recipiunt, quorum antiquissimus est ''[[Kitab al-Kafi|Kitāb al-Kāfī]]'', ab al-[[Kulayni|Kulaynī]] (anno [[941]] mortuo) confectum, qui multa dicta Machometi de germano [[Ali ibn Abi Talib|ʿAlī ibn Abī Ṭālib]] et de progenie eius inclusit.

Emendatio ex 03:14, 29 Martii 2020

Quaestiones vel commentarius auctoris Abū Dāūd in librum Ṣaḥīḥ Bucharii: liber anno 879 manu scriptus.

Hadit (Arabice الحديث, al-ḥadīṯ 'nuntia, novellae') sunt dicta quasi anecdota prophetae Machometi, e memoria familiarium tradita, a posterioribus ordinatim scripta. Omne hadit duas partes habet, scilicet:

  • isnād (إسناد 'catena'), nomina omnium qui id dictum seriatim audiverunt et ad posteriores tradiderunt;
  • matn (متن 'res'), ipsissima Machometi et interlocutoris verba.

Historia anthologiarum

Primum ex omnibus operibus hodie cognitis liber iurisprudentiae cuius titulus est al-Muwaṭṭa, ab auctore Mālik ibn Anas saeculo octavo exeunte confectum, dicta Mahometi comprehendit,[1] sed causa iuris statuendi tantum; igitur isnād vel catenam auctoritatum saepe neglexit. Si etiam duo scriptores, ʿAbd al-Malik ibn Juraij et Saʿīd ibn Abī ʿArūba, anthologias dictorum Machometi congesserunt, ut asseveratur, haec fortasse fuerunt re vera libri iurisprudentiae, hodie autem deperditi.

Paullo postea collectae sunt anthologiae dictorum secundum isnād vel catenas seriatim scriptae. Ex omnibus eis operibus hodie servatur Musnad 'index catenarum', ubi sub nominibus 700 familiarium Machometi circa 30 000 dicta ordinantur, sed indigeste. Hoc opus ab Aḥmad ibn Ḥanbal collectum esse confitetur et a filio ʿAbd Allāh Abū ʿAbd al-Raḥmān saeculo nono exeunte conscriptum.

Eodem fere tempore iuris consulti dicta prophetae recensebant ut ex eis decreta de quaestionibus iuridicis immutabilia deducerent. Primus talis collectionis inventor fuisse creditur Mahometus Bucharius (anno 870 mortuus), cuius opus titulo Ṣaḥīḥ 'Genuino', usque ad tempora nostra traditur. Hic in 97 libros divisa et sub 3450 titulos digesta habemus 2762 dicta prophetae; multa eorum, si ad quaestiones diversas relevant, vel bis vel ter vel pluries repetita sunt. Omnis huius operis liber ad rem iuridicam distinctam pertinet. Similiter in libros digestum et sub eodem titulo Ṣaḥīḥ notum, eiusdem fere temporis opus auctoris Muslim Nisaburensis (anno 875 mortui) eo differt quod ad initium de congruitate, verisimilitudine, auctoritate et fide catenarum disserit. Circa tria milia dictorum proponit, e quibus fere duo milia cum Ṣaḥīḥ al-Buḫārī communia sunt. Dārimī autem (mortuus anno 869; ergo scriptorum Bucharius et Muslim aequalis) auctor fuit aliae anthologiae, sub titulo Sunan servatae, in qua libertatem adsumit aut consentire cum dictis Machometi attributis aut renuere, et minus de nugis iurisprudentiae, potius de moralibus disserere.

Quattuor anthologistae qui his secuti sunt multa alia dicta (aliqua inter se discrepantia) ad corpus ḥadīṯ addiderunt, quorum nonnulla ad imperium Abbasidarum corroborandum destinabantur. Hi quattuor scriptores, quorum opera hodie a credentibus secti Sunna ut canonica recipiuntur, sunt: Abū Dāūd, mortuus 889, auctor Sunan; al-Tirmidhī, mortuus 893, auctor Jāmiʿ; Ibn Māja, mortuus 897, auctor Sunan; al-Nasāʾī, mortuus 917, auctor Sunan al-Šuǧra. Credentes autem sectae Šīʿa hos libros, una cum operibus aliis supra citatis, omnino reiciunt, aliosque recipiunt, quorum antiquissimus est Kitāb al-Kāfī, ab al-Kulaynī (anno 941 mortuo) confectum, qui multa dicta Machometi de germano ʿAlī ibn Abī Ṭālib et de progenie eius inclusit.

Exempli gratia

Al-Tabarani scribit[2] : narratum est nobis ab Ahmad ibn Mansūr al-Jundīsābūrī: narratum est nobis ab 'Alī ibn Harb: narratum est nobis ab Ash'ath ibn 'Attāf, ab 'Abdallāh ibn Habīb, ab al-Sha'bī, a Comite Jābir ibn 'Abdallāh:

Nuntius Dei camelum de me emit et inde me sivit equitare eum rursum ad urbem.

Notae

  1. Secundum editionem huius operis ab al-Šaibānī curatam, ʿUmar ibn ʿAbd il-ʿAzīz calipha olim scriptore Abū Bakr ibn Muhammad ibn ʿAmr praecepit ut anthologiam dictorum Machometi colligeret e memoria amitae suae Amra; sed de hac anthologia, si re vera olim exsistitit, posteriores nihil sciebant hodieque nihil scimus.
  2. al-Mu'jam al-saghīr, Abū al-Qāsim al-Tabarānī vol. 1 p. 76

Nexus externi

  • De Hadith (Anglice)
  • De Hadith (Turcica)

Bibliographia

  • Goldziher, Ignaz. 1889. Muhammadanische Studien. Halle.
  • Guillaume, Alfred. 1924. The Traditions of Islam: an introduction to the study of the Hadith literature. Oxoniae: Clarendon Press.