Quantum redactiones paginae "Oenomaus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Oinomaus and Myrtilus.jpg|thumb|Oenomaus et Myrtilus in curru]]
[[Fasciculus:Oinomaus and Myrtilus.jpg|thumb|Oenomaus et Myrtilus in curru]]
'''Oenomaus''' (Οἰνόμαος) in [[mythologia Graeca]] fuit [[Mars|Martis]] filius, [[Elis|Elidis]] et [[Pisa]]e rex, atque [[Hippodamia]]e pater; qui, cum ex [[oraculum|oraculo]] se a genero interfectum iri didicisset, et filia tamen a multis [[procus|procis]] ob formae praestantiam ambiretur; [[currus|curule]] certamen procis proposuit, eâ lege, ut filia victori in matrimonium cederet, victus mortem subiret. (Inde "Pisaeique tori legem", dixit [[Nemesianus]].) Tredecim igitur petitoribus iam victis et occisis, [[Pelops]] [[Tantalus|Tantali]] filius amore puellae captus, [[Myrtilus|Myrtilum]] [[auriga]]m pretiô corrupit, ut [[axis|axes]] infirmos et fragiles currui subiungeret. Quô factô Oenomaus una cum curru corruit, membrisque omnibus e ruinâ collisis, iamque morti vicinus, Pelopem precatus est, ut vicem suam ulcisceretur. Quare, cum Myrtilus pactum sibi perfidiae praemium a Pelope contumeliosius exigeret, ab eo in mare praecipitatus est; eôque modô et puellâ et regnô potitus Pelops, totam [[paeninsula|chersonesum]] de suo nomine Peloponnesum appellavit.
'''Oenomaus''' (Οἰνόμαος) in [[mythologia Graeca]] fuit [[Mars|Martis]] filius, [[Elis|Elidis]] et [[Pisa]]e rex, atque [[Hippodamia]]e pater; qui, cum ex [[oraculum|oraculo]] se a genero interfectum iri didicisset, et filia tamen a multis [[procus|procis]] ob formae praestantiam ambiretur; [[currus|curule]] certamen procis proposuit, eâ lege, ut filia victori in matrimonium cederet, victus mortem subiret. (Inde "Pisaeique tori legem", dixit [[Nemesianus]].) Tredecim igitur petitoribus iam victis et occisis, [[Pelops]] [[Tantalus|Tantali]] filius amore puellae captus, [[Myrtilus|Myrtilum]] [[auriga (discrretiva)]]m pretiô corrupit, ut [[axis|axes]] infirmos et fragiles currui subiungeret. Quô factô Oenomaus una cum curru corruit, membrisque omnibus e ruinâ collisis, iamque morti vicinus, Pelopem precatus est, ut vicem suam ulcisceretur. Quare, cum Myrtilus pactum sibi perfidiae praemium a Pelope contumeliosius exigeret, ab eo in mare praecipitatus est; eôque modô et puellâ et regnô potitus Pelops, totam [[paeninsula|chersonesum]] de suo nomine Peloponnesum appellavit.


[[Hyginus mythographus]] haec de Oenomao refert:
[[Hyginus mythographus]] haec de Oenomao refert:

Emendatio ex 09:33, 12 Martii 2020

Oenomaus et Myrtilus in curru

Oenomaus (Οἰνόμαος) in mythologia Graeca fuit Martis filius, Elidis et Pisae rex, atque Hippodamiae pater; qui, cum ex oraculo se a genero interfectum iri didicisset, et filia tamen a multis procis ob formae praestantiam ambiretur; curule certamen procis proposuit, eâ lege, ut filia victori in matrimonium cederet, victus mortem subiret. (Inde "Pisaeique tori legem", dixit Nemesianus.) Tredecim igitur petitoribus iam victis et occisis, Pelops Tantali filius amore puellae captus, Myrtilum auriga (discrretiva)m pretiô corrupit, ut axes infirmos et fragiles currui subiungeret. Quô factô Oenomaus una cum curru corruit, membrisque omnibus e ruinâ collisis, iamque morti vicinus, Pelopem precatus est, ut vicem suam ulcisceretur. Quare, cum Myrtilus pactum sibi perfidiae praemium a Pelope contumeliosius exigeret, ab eo in mare praecipitatus est; eôque modô et puellâ et regnô potitus Pelops, totam chersonesum de suo nomine Peloponnesum appellavit.

Hyginus mythographus haec de Oenomao refert:

Oenomaus Martis et Asteropes Atlantis filiae filius habuit in coniugio Euareten Acrisii filiam, ex qua procreauit Hippodamiam, virginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in coniugium quod sibi responsum fuit a genero mortem cavere. itaque cum complures eam peterent in coniugium, simultatem constituit se ei daturum qui secum quadrigis certasset victorque exisset, quod is equos aquilone velociores habuit, victus autem interficeretur. multis interfectis novissime Pelops Tantali filius cum venisset et capita humana super valvas fixa vidisset eorum qui Hippodamiam in uxorem petierant, paenitere eum coepit regis crudelitatem timens. itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei dimidium pollicetur si se adiuvaret. fide data Myrtilus currum iunxit et clavos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt. Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum victor cum rediret, cogitavit sibi opprobrio futurum et Myrtilo fidem praestare noluit, eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia procreavit Hippalcum Atreum Thyesten.[1]

Notae

  1. Hyginus, myth., Fabulae 84.1.

Fontes

Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis