Quantum redactiones paginae "Mantinea" differant

Jump to navigation Jump to search
13 octeti amoti ,  8 months ago
'''Mantinea''' (Μαντίνεια) est civitas antiqua in [[Arcadia]] [[Graecia]]e. A Mantineo [[Lycaon (rex)|Lycaonis]] regis filio condita urbs dicitur, non tamen diu servavit primum locum. Nam paulo post Antinoe serpentem ex oraculo secuta incolas alio transtulit. Ut qui Lacedaemoniorum vicini erant Mantinenses multis bellis interfuere tum adversus eos tum socii eorum. Tres pugnae apud Mantineam commissae ab historicis memorantur ː prima anno [[418 a.C.n.]] in [[Bellum Peloponnesiacum|bello Peloponnesiaco]], [[Pugna apud Mantineam (362 a.C.n.)|altera]] anno [[362 a.C.n.]] qua periit dux [[Thebae (Boeotia)|Thebanus]] [[Epaminondas]], tertia anno [[207 a.C.n.]]
== Geographia ==
A quarto saeculo a.C.n. Mantinensium fines ab oriente [[Argolis|Argolidi]], a ceteris autem tribus lateribus quibusdam Arcadiae civitatibus contermini sunt ː a meridie [[Tegea|Tegeatibus]], a septentrione [[Orchomenus|Orchomeniis]], ab occidente [[Megalopolis (discretiva)|Megalopolitanis]] a quibus monte [[Maenalus|Maenalo]] separantur.
 
== Historia ==

Tabula navigationis