Quantum redactiones paginae "Iohannes Frobenius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 7: Linea 7:
In Franconia natus artem typographicam [[Norimberga|Norimbergae]] apud [[Antonius Koberger|Antonium Koberger]] didicisse putatur. Anno 1490 civitatem Basilensem sibi comparavit sed in umbra sociorum [[Adamus Petri|Adami Petri]] et [[Ioannes Amorbachius|Iohannis Amerbachi]] diu latuit. Inter 1513 et 1527 maxime floruit cum officinae suae praefuit et Erasmum ad se adlicere potuit. Sine permissu authoris quem numquam viderat manuscriptum novae editionis ''[[Adagia (Erasmus)|Adagiorum]]'' quae in eius manus inciderat et quam alii typographo destinabat Erasmus anno 1513 publicavit. Primo indigna re offensus est Erasmus; mox elegantiam typographiae miratus ipse Basileam ad Frobenium venit ut hominem cognosceret. Unde eorum amicitia et collaboratio orta est ː et novas editiones priorum operum et nova opera humanistarum principis abhinc excudebat Frobenius. Cum Basileae morabatur apud Frobenium devertebat Erasmus atque in domo eius filii Hieronymi anno 1536 obiit. Opera Martini Lutheri semel tantum anno 1518 edidit<ref>''[https://books.google.fr/books/about/Ad_Leonem_X_Pontif_Maxim_Resolutiones_di.html?id=-SVYRISqIdcC&redir_esc=y Ad Leonem X...]''</ref> cum Erasmus Basilea aberat. Quamquam magno quaestui illud inceptum fuit quia Lutheri opera tum a multis quaerebantur, tamen ne suum auctorem praecipuum amitteret qui a Luthero dissentiebat et eius violentiam reformidabat, libros a Lutherianis Germanice scriptos ceteris typographis in posterum reliquit.

Humanarum litterarum typographus Basileae fuit ː e circiter 320 editionibus duae tantum Germanice in lucem prodierunt, pleraeque Latine, nonnullae etiam Graece, ut praeclarum ''Novum Testamentum'' Desideri Erasmi<ref>[https://books.google.be/books?id=ej9PAAAAcAAJ&printsec=frontcover&hl=fr#v=onepage&q&f=false Novum Instrumentum omne...], 1516</ref> aut [[Hebraice]] ([[Sebastianus Munster]], [[Wolfgangus Capito]]). Elegantem litteram [[Italica (discretiva)|Italicam]] ab [[Aldus Manutius|Aldo Manutio]] [[Venetiae|Venetiis]] inventam primus in Germaniam introduxit postquam anno 1510 secundum matrimonium contraxit cum filia bibliopolae Wolfgangi Lachner qui editiones Aldinas Basileae vendebat. Omnino ob venustatem characterum laudabatur eius typographia. Et libri quos imprimebat figuris ab Urs Graf aut fratribus [[Iohannes Holpenius|Iohanne et Ambrosio Holbenio]] delineatis ornabantur. Ipse tamen non ita eruditus fuisse videtur ut fuerunt exempli gratia Iohannes Amerbachius, Aldus Manutius aut [[Iodocus Badius]] ; at multos eruditos homines in consilio suo habebat.
Humanarum litterarum typographus Basileae fuit ː e circiter 320 editionibus duae tantum Germanice in lucem prodierunt, pleraeque Latine, nonnullae etiam Graece, ut praeclarum ''Novum Testamentum'' Desideri Erasmi<ref>''[https://books.google.be/books?id=ej9PAAAAcAAJ&printsec=frontcover&hl=fr#v=onepage&q&f=false Novum Instrumentum omne...]'', 1516</ref> aut [[Hebraice]] ([[Sebastianus Munster]], [[Wolfgangus Capito]]). Elegantem litteram [[Italica (discretiva)|Italicam]] ab [[Aldus Manutius|Aldo Manutio]] [[Venetiae|Venetiis]] inventam primus in Germaniam introduxit postquam anno 1510 secundum matrimonium contraxit cum filia bibliopolae Wolfgangi Lachner qui editiones Aldinas Basileae vendebat. Omnino ob venustatem characterum laudabatur eius typographia. Et libri quos imprimebat figuris ab Urs Graf aut fratribus [[Iohannes Holpenius|Iohanne et Ambrosio Holbenio]] delineatis ornabantur. Ipse tamen non ita eruditus fuisse videtur ut fuerunt exempli gratia Iohannes Amerbachius, Aldus Manutius aut [[Iodocus Badius]] ; at multos eruditos homines in consilio suo habebat.

Anno 1527 ineunte Frobenius tam aeger erat ut omnes eius mortem expectarent ː tum vero [[Paracelsus]] medicus ei saluti fuit et ad [[Nundinae Francofurtenses|nundinas Francofurtenses]] librariorum eodem anno ire potuit. Ob hanc mirabilem curationem Paracelsus ad medicinan in Universitate Basilensi docendam designatus est. Ante finem anni tamen obiit Frobenius et Erasmus hoc [[Epitaphium|epitaphium]] tumulo incidendum curavit ː

Emendatio ex 13:59, 13 Februarii 2020

Iohannes Froben. Ioannes Holpenius circa annum 1520/26 pinxit
Insigne Iohannis Frobenii a Ioanne Holpenio pictum
Frontispicium cum signo Iohannis Frobenii, caduceo Mercurii in quo sedet columba, quod Erasmus hac sententia interpretabari solebat ː Prudentia et Candor.

Iohannes Frobenius (natus circa annum 1460 in Hammelburg, Franconia; Basiliae mortuus die 27 Octobris 1527) fuit clarus typographus et editor Helveticus. Solitus typographus Desiderii Erasmi et Beati Rhenani fuit.

In Franconia natus artem typographicam Norimbergae apud Antonium Koberger didicisse putatur. Anno 1490 civitatem Basilensem sibi comparavit sed in umbra sociorum Adami Petri et Iohannis Amerbachi diu latuit. Inter 1513 et 1527 maxime floruit cum officinae suae praefuit et Erasmum ad se adlicere potuit. Sine permissu authoris quem numquam viderat manuscriptum novae editionis Adagiorum quae in eius manus inciderat et quam alii typographo destinabat Erasmus anno 1513 publicavit. Primo indigna re offensus est Erasmus; mox elegantiam typographiae miratus ipse Basileam ad Frobenium venit ut hominem cognosceret. Unde eorum amicitia et collaboratio orta est ː et novas editiones priorum operum et nova opera humanistarum principis abhinc excudebat Frobenius. Cum Basileae morabatur apud Frobenium devertebat Erasmus atque in domo eius filii Hieronymi anno 1536 obiit. Opera Martini Lutheri semel tantum anno 1518 edidit[1] cum Erasmus Basilea aberat. Quamquam magno quaestui illud inceptum fuit quia Lutheri opera tum a multis quaerebantur, tamen ne suum auctorem praecipuum amitteret qui a Luthero dissentiebat et eius violentiam reformidabat, libros a Lutherianis Germanice scriptos ceteris typographis in posterum reliquit.

Humanarum litterarum typographus Basileae fuit ː e circiter 320 editionibus duae tantum Germanice in lucem prodierunt, pleraeque Latine, nonnullae etiam Graece, ut praeclarum Novum Testamentum Desideri Erasmi[2] aut Hebraice (Sebastianus Munster, Wolfgangus Capito). Elegantem litteram Italicam ab Aldo Manutio Venetiis inventam primus in Germaniam introduxit postquam anno 1510 secundum matrimonium contraxit cum filia bibliopolae Wolfgangi Lachner qui editiones Aldinas Basileae vendebat. Omnino ob venustatem characterum laudabatur eius typographia. Et libri quos imprimebat figuris ab Urs Graf aut fratribus Iohanne et Ambrosio Holbenio delineatis ornabantur. Ipse tamen non ita eruditus fuisse videtur ut fuerunt exempli gratia Iohannes Amerbachius, Aldus Manutius aut Iodocus Badius ; at multos eruditos homines in consilio suo habebat.

Anno 1527 ineunte Frobenius tam aeger erat ut omnes eius mortem expectarent ː tum vero Paracelsus medicus ei saluti fuit et ad nundinas Francofurtenses librariorum eodem anno ire potuit. Ob hanc mirabilem curationem Paracelsus ad medicinan in Universitate Basilensi docendam designatus est. Ante finem anni tamen obiit Frobenius et Erasmus hoc epitaphium tumulo incidendum curavit ː

Rettulit ornavit veterum monumenta sophorum
Arte manu curis aere favore fide

Notae

Plura legere si cupis

  • Alfred Berchtold, Bâle et l'Europe : une histoire culturelle, Lausanne, Payot, 1990, 254-260 ː "Johannes Froben imprimeur d'Erasme"
  • Valentina Sebastiani, Johann Froben, Printer of Basel. A Biographical Profile and Catalogue of His Editions, Brill, Lugduni Batavorum 2018, ISBN 978-90-04-36031-0

Nexus externi