Quantum redactiones paginae "Aera vulgaris" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
aera Dionysiana
m navbox
Linea 53: Linea 53:
<references/>
<references/>


{{Calendaria-aerae}}
[[Categoria:Chronologia]]
[[Categoria:Chronologia]]

Emendatio ex 20:31, 30 Ianuarii 2020

Aera vulgaris[1][2] sive aevum vulgare[3] est calendarium seu ratio annorum nominandorum formae a.C.n./p.C.n. identicae?. Adhibetur saepe ab eis qui aut in Christum fidem non dent, aut nomen eius scribere non velint cum necesse sit diem in fastis explicare.

Usus aerae vulgaris praefertur in nonnullis civitatibus et societatibus eruditionis, sicut American Anthropological Society.[4] In lingua autem Anglica, C.E. pro Common Era, Current Era, et Christian Era redditur.

Haec locutiones in libris Latinis saepe sic abbreviantur: aer. vulg. (aerae vulgaris), ante aer. vulg. (ante aeram vulgarem), vel a. aer. vulg. (anno aerae vulgaris).[5]

Aera communis

Quamquam minus frequentes etiam exstant locutio aera communis (aerae communis loco post Christum natum ac ante aeram communem loco ante Christum natum) et abbreviationes aer. comm. ac ante aer. comm.[6]

Aera Dionysiana

Aera vulgaris denique etiam aera Dionysiana appellatur, de nomine auctoris sui qui erat Dionysius Exiguus.[7] Aera Dionysiana ne confundatur cum periodo Dionysiana quae est periodus paschalis 532 annorum Iulianorum.[8]

Tabula acronymorum in nonnullis sermonibus

Hic vides tabulam cum acronymis aerarum Christianae vulgarisque in nonnullis sermonibus (ac nexibus intervicipaedianis ab acronymis exemplarissimis?):

Latine a.C.n. p.C.n. ante aer. vulg.
ante aer. comm.
aer. vulg.
aer. comm.
Anglice B.C., BC
(B. C.)
A.D., AD
(A. D.)
B.C.E., BCE C.E., CE
e.v. [era vulgaris][9]
Arabice
ق.م.
م.
ق.ح.ع.
ح.ع.
Batave v.Chr. n.Chr. v.g.j.
v.o.j.
v.d.g.j.
g.j.
n.o.j.
n.d.g.j.
Esperantice a.K. p.K. a.K.E. K.E.
Francogallice av. J.-C. apr. J.-C. av. n. è.
av. è. c.
AEC
de n. è.
è. c.
EC
Hispanice a. C. d. C. a.e.c.
a.e.v.
d.e.c.
e.c.
e.v.
Islandice f.Kr. e.Kr. f.o.t. e.o.t.
Italiane a.C. d.C. a.e.v.
a.e.c.
p.e.v.
e.v.
e.c.
Neograece π.Χ. μ.Χ. π.Κ.Χ.
π.Κ.Ε.
π.Κ.Π.
Κ.Χ.
Κ.Ε.
Κ.Π.
Norvegice f.Kr. e.Kr. fvt. evt.
Russice до Р. Х. от Р. Х. до н. э. н. э.
Suecice f.Kr. e.Kr. fvt
f.v.t.
f.v.t.b.
vt
v.t.
e.v.t.
Theodisce v. Chr.
(v. Chr. Geb., v. Chr. G.)
n. Chr.
(n. Chr. Geb., n. Chr. G.)
v. u. Z.[10]
v. d. Z.
u. Z.
n. u. Z.
n. d. Z.

Nexus interni

Notae

  1. Ex annalibvs Cvriensibvs Memorabilia anni aerae vvlgaris MDCCXX. divvlgat et ad actvm oratorivm in Gymnasio Cvriensi ... habendvm omnes Mvsarvm existimatores ... invitat Io. Adam Fickweiler, rector
  2. Vide etiam formas Vulgarem Æram, ante Æram Vulgarem, ante Ær. Vulg., ante ær. vulg., ante Ær. Vulgarem, Ærae Vulgaris in opere Dissertatio historico-chronologica Christum anno ante aeram vulgarem IV exeunte natum esse contra celeberrimum P. Domin. Magnanum demonstrans (hic apud Google Books).
  3. "saeculo quarto obeunte et quinto ineunte vulgaris aevi": p. xxxi apud Internet Archive
  4. AAA Enchiridion Figurae Societatis Anthropologicae Americanae, 9 Septembris 2003.
  5. Vide (p. 111 apud Google Books); (p. 178 apud Google Books); Allgemeine deutsche Real-Encyklopädie für die gebildeten Stände (p. 1 apud Google Books).
  6. Sunt exempla locutionum æræ communis et ante æram communem (p. 157 et 197 apud Google Books) ac abbreviationum aer. comm. (p. 107 apud Google Books) et ante ær. comm. (p. 391 apud Google Books).
  7. In contextu Latino vide: Blossius Aemilius Dracontius, Dracontii Hispani Libellorum Biga, Lipsiae, anno 1651 (pag. prima); Ioannes Lavrentius Berti, Ecclesiasticae historiae breviarium, pars prima, Valentiae, anno 1788 (pag. 62). Deinde inveniuntur fontes e.g. in contextibus Anglico (hic, pag. 335), Theodisco (hic, pag. 181)(hic, pag. 65), Batavo (hic, pag. 151), Hungarico (hic, pag. 161).
  8. Großes vollständiges Universal-Lexicon aller Wissenschaften und Künste, Lipsiae et Salinis Saxonicis, anno 1741 (pag. 435/436).
  9. Thelema 101: Thelemic Calendar and Holidays (Anglice)
  10. Id praecipue in Re publica Democratica Germanica in usu erat.