Quantum redactiones paginae "Vocatus atque non vocatus Deus aderit" differant

E Vicipaedia
Acuratius, addito responso lingua Graeca.
m Viator movit paginam Vocatus et invocatus deus aderit ad Vocatus atque non vocatus Deus aderit: est vera sententia Erasmi qua transtulit oraculum graecum
(eadem)

Emendatio ex 21:33, 21 Ianuarii 2020

Vocatus et invocatus deus aderit est proverbium antiquum.

Origo huius sententiae est responsum oraculi Delphici. Nam, ut apud Thucydidem legimus[1], Lacedaemoniis ad bellum contra Athenienses iam paratis satius visum est de eventu oraculum adire rogatum, utrum res bellicosae prospere successurae essent. Legati haec a deo responsa domum reportaverunt: "κατὰ κράτος πολεμοῦσι νίκην ἔσεσθαι, καὶ αὑτὸς (ἔφη) ξυλλήψεσθαι καὶ παρακαλούμενος καὶ ἄκλητος" ('victoriam obventuram esse summa vi pugnantibus seque ipsum affuturum[2] esse et vocatum et invocatum').

Versio Latina huius sententiae, ut continetur in adagiis Erasmi, percrebruit, citatur autem saepe paulo variata: „Vocatus atque non vocatus deus aderit"; sc. quia vox „invocatus" sensum ambiguum secum fert: et advocatus et non vocatus aliquis invocatus esse potest. Hac sententia quando utendum esset, ille interpretando explanavit hisce verbis: „ubi quid significabimus etiam non accersitum neque curatum, tamen eventurum, velimus nolimus: puta senectam, mortem, malefactorum poenam."[3]

E citationibus huius proverbii apud antiquos memoratu digna est illa in carmine Horatii[4], quamvis et verbis et sensu aliquanto variata et ad oxymoron contracta. Eo loco post seriem hominum ditissimorum et inexsaturabilium Charontem Orci satellitem inexorabilem ostentat eos eodem modo coercere, quo „levare functum / pauperem laboribus / vocatus atque non vocatus audit".[5]

Nostra aetate clarissima sunt illa, quae de psychologo Jung ferunt: eum iuvenem hoc proverbio apud Erasmum reperto tantopere motum esse, ut id multis post annis in limine aedium suarum in Küssnacht scribi iuberet.

Notae

  1. Thucydides, Historiae 1.118.3
  2. Affuturum Graece eodem sensu dictum est ac adiuturum.
  3. Erasmus, Adagia 1232=2.3.32
  4. Horatius, carmen 2.18.
  5. loco citato vv. 38-40