Quantum redactiones paginae "Abbatia Sancti Dionysii" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Nexus interni.
Nexus interni.
Linea 8: Linea 8:


== Nexus interni ==
== Nexus interni ==
* [[Basilica cathedralis Sancti Dionysii]]
* [[Sugerius]]
* [[Petrus Pincemaille]]


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 22:45, 29 Decembris 2019

Occidentalis Sancti Dionysii facies

Abbatia Sancti Dionysii est abbatia Benedictina in Sancto Dionysio saeculo VII condita[1].

Clarissima et ditissima inter abbatias Francicas et summis praerogativis illustrata erat. Monachi enim chronicam rerum a regibus gestarum scribebant, regalia et vexillum regium quod auriflamma (Francogallice oriflamme) nuncupabatur in thesauro custodiebantur et, cum sanctus Dionysius, primus Lutetiae episcopus, post martyrum suum illic sepultus fuisset, ecclesia in regiam necropolim mutata est. Itaque in basilica, quae nunc ecclesia cathedralis dioecesis eiusdem nominis est, plerumque reges Franciae, nonnullae reginae et germani eorum sepulti sunt.

Abbatia inter Rerum Francicarum eversionem suppressa, alia aedificia a Napoleone in scholam ubi filiae equitum Legionis Honoris doceantur anno 1809 versa sunt.

Nexus interni

Notae

  1. Gallia christiana, t. VII, col. 332 sqs

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!