Quantum redactiones paginae "Genealogia" differant
de historoiographia |
de taxinomia cladistica |
||
Linea 17: | Linea 17: | ||
*[[Historiographia]] |
*[[Historiographia]] |
||
*[[Stemma genealogicum]] |
*[[Stemma genealogicum]] |
||
*[[Taxinomia cladistica]] |
|||
[[Categoria:Societas hominum]] |
[[Categoria:Societas hominum]] |
Emendatio ex 15:45, 25 Decembris 2019
Genealogia (e verbis Graecis γενεά et λόγος) est generis descriptio, quae stemmatis ordinem, ductam per stirpium seriem, indicat, plerumque in forma tabellaria composita. Genealogiae hoc tempore in duas classes praecipue dividuntur: series avorum et series prolum. Prima, retrorsum respiciens, cuiusdam parentes, avos, proavos maioresque eorum sed non alios consanguineos complectitur. Secunda, prorsum intuens, cuiusdam generis auctoris posteros (quos ab aliquo ortos) recensit. Utraque classis vel agnationem tantum, h.e. familiam paterni generis, comprehendit vel omnes cognatos, maternos quoque.
Synonimi
Cognominati verbi vocabuli genealogiae sunt: tabula genealogica, sermo de origine generationis, index maiorum, generis descripta series, familiarum ordo, stemma, stemmatis ordo, stemmatis descriptio, generis recensio.
Progenies
- Proavus, proavia, propatruus, proamita, promatertera et proavunculus
- Avus et avia, patruus magnus, amita magna, avunculus magnus et matertera magna
- Pater et mater, patruus, amita, avunculus et matertera
- Ego, frater patruelis, soror patruelis, amitinus, amitina, soror, frater, consubrinus et consubrina
- Filius, filia, subrinus, subrina
- Nepos, neptis
Nexus interni