Quantum redactiones paginae "Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9: Linea 9:
== Notae ==
== Notae ==
<references />
<references />
{{DEFAULTSORT:Alfenus Varus, Publius}}

[[Categoria:Nati saeculo 2 aut 1 a.C.n.]]
[[Categoria:Nati saeculo 2 aut 1 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui saeculo 1 a.C.n. aut 1]]
[[Categoria:Mortui saeculo 1 a.C.n. aut 1]]

Emendatio ex 09:15, 20 Decembris 2019

Wikidata Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.): imago
Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.): imago
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.; Cremona
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value

Publius Alfenus Varus (floruit medio primo saeculo a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum suffectum anno 39 a.C.n. gessit. Praeclarus iurisconsultus erat, Sulpicii Rufi discipulus[1], cui 54 excerpta in Iustiniani Digestis tribuebantur. Plerique commentatores tam antiqui[2] quam moderni[3] putant hunc Alfenum eundem esse atque illum Varum cui Vergilius sextam Eglogam dedicavit. Pater consulis anni 2 eiusdem nominis esse potuit.

De cursu honorum

Humili loco natus (auctore Horatio poeta eius pater sutor erat[4]) homo novus erat Alfenus a Gaio Iulio Caesare promotus in cuius exercitu insignes virtutes militares exhibuit ː nam de Germanis victoriam rettulisse dicebatur. Triumvir Octavianus tum cum post Philippensem pugnam agros in Italia veteranis dividebat eum Transpadanae praeposuit ubi Asinio Pollioni successit et poetam Vergilium magnis beneficiis sibi obstrinxit. Paulo post usque ad consulatum suffectum pervenit.

Opera

  • Quadraginta libri Digestorum ː nescitur quousque Alfeni proprii dici possint ː fortasse enim commentarios magistri sui Sulpicii Rufi collegit et edidit. Ita quidem senserunt nonnulli critici moderni sed in Digestis Iustiniani sub Alfeni nomine positi sunt.

Notae

  1. Aulus Gellius, Noctes Atticae VII,5.
  2. Servius grammaticus ad sextum versum ː hic autem Varus Germanos vicerat et exinde maximam fuerat et gloriam et pecuniam consecutus: per quem Vergilius meruerat plurima...fugatoque Asinio Pollione, ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset: qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur.
  3. Nuperrime Dario Mantovani, Les juristes écrivains de la Rome antique, 2018 ː 86sqq.
  4. Sermones I.3.132