Quantum redactiones paginae "Talio" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
formulam citationis addidi - si tibi placeat!
Linea 4: Linea 4:
Quibus verbis [[Iesus Christus]] talionem reiecerit<ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium secundum Mattaeum]] V.38-39 ː ''Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram'' </ref> omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]]<ref>''[[Noctes Atticae]]'' XX.1.15-19.</ref> eius absurditatem sic demonstrabatː
Quibus verbis [[Iesus Christus]] talionem reiecerit<ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium secundum Mattaeum]] V.38-39 ː ''Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram'' </ref> omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]]<ref>''[[Noctes Atticae]]'' XX.1.15-19.</ref> eius absurditatem sic demonstrabatː


"''Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non caduntːsub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.''"
{{Citatio|Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non caduntːsub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.|[[Aulus Gellius]]|[[Noctes Atticae]], XX.1.15-19}}


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 11:46, 22 Novembris 2019

Stela Lutetiae servata cui Codex Hammurabi inscriptus est.

Talio (-onis, f.) est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit, sic quidem finiebat eam Isidorus in Originibus[1]. Etenim e vocabulo Latino "talis" ducta est quia hoc principium iuris declarare videtur ː Qualis iniuria, talis poena. In vetustissimis legibus humanis inveniebatur, in Codice Hammurabi, in scriptura sacra Hebraeorum[2] sed etiam in duodecim tabulis Romanorum ː SI MEMBRUM RVPIT, NI CVM EO PACIT, TALIO ESTO[3], quamquam hodierni XII tabularum commentatores aestimant plerumque inter litigantes pactionem intervenisse quae litem ad poenam pecuniariam redegisset. Decemviri enim in infinita laesionum varietate, graviorum leviorumve, omnibus casibus lege caveri non posse animadvertentes ad privatam iniuriae aestimationem et satisfactionem ita decurrisse videntur. Quod postea secuti praetores ex edicto recuperatores dare solebant[4].

Quo modo talio posteritatem offenderit

Quibus verbis Iesus Christus talionem reiecerit[5] omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud Aulum Gellium[6] eius absurditatem sic demonstrabatː

Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non caduntːsub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
Aulus Gellius, Noctes Atticae, XX.1.15-19

Notae

  1. v.27.24. Vide etiam quid scripserit Festus sub verbo ː permittit enim lex parem vinsictam.
  2. Exodus XXI.24 ː oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, ... et Leviticus XXIV.19-21 ː Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur.
  3. Hic versus ab editoribus ad tabulam octavam legem secundam vulgo refertur.
  4. Michel Humbert, La Loi des XII tables, 2018 pp. 431-453. Nonne secundo saeculo iurisconsultus Sextus Caecilius apud Aulum Gellium Favorino philosopho iam respondebatː "Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas nolo hoc ignores hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam. Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat" ? (Noctes Atticae XX.1.37-38.
  5. Evangelium secundum Mattaeum V.38-39 ː Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram
  6. Noctes Atticae XX.1.15-19.

Fontes

Plura legere si cupis

  • Jan Rothkamm, Talio esto : recherches sur les origines de la formule "oeil pour oeil, dent pour dent" dans les droits du Proche-Orient ancien, et sur son devenir dans le monde gréco-romain, Berolini, De Gruyter, 2011 Apud Guglum librorum