Quantum redactiones paginae "Talio" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 13: Linea 13:
*[[Aulus Gellius]], libro sexto decimo [[Noctes Atticae|Noctium Atticarum]] cap. 10(8) necnon libro vicesimo cap. 1(14-20, 37)..
*[[Aulus Gellius]], libro sexto decimo [[Noctes Atticae|Noctium Atticarum]] cap. 10(8) necnon libro vicesimo cap. 1(14-20, 37)..
[[Categoria:Leges]]
[[Categoria:Leges]]
[[Categoria:Ius Romanum]]
[[Categoria:Leges|XII tabularum lex]]

Emendatio ex 10:28, 22 Novembris 2019

Stela Lutetiae servata cui Codex Hammurabi inscriptus est.

Talio (-onis, f.) est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit, sic quidem finiebat eam Isidorus in Originibus[1]. Etenim e vocabulo Latino "talis" ducta est quia hoc principium iuris declarare videtur ː Qualis iniuria, talis poena. In vetustissimis legibus humanis inveniebatur, in Codice Hammurabi, in scriptura sacra Hebraeorum[2] sed etiam in duodecim tabulis Romanorum ː SI MEMBRUM RVPIT, NI CVM EO PACIT, TALIO ESTO[3], quamquam hodierni XII tabularum commentatores aestimant plerumque inter litigantes pactionem intervenisse quae litem ad poenam pecuniariam redegisset. Decemviri enim in infinita laesionum varietate, graviorum leviorumve, omnibus casibus lege caveri non posse animadvertentes ad privatam iniuriae aestimationem et satisfactionem ita decurrisse videntur. Quod postea secuti praetores ex edicto recuperatores dare solebant[4].

Quo modo talio posteritatem offenderit

Quibus verbis Iesus Christus talionem reiecerit[5] omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud Aulum Gellium[6] eius absurditatem sic demonstrabatː

  "Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non caduntːsub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?  Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum."

Notae

  1. v.27.24. Vide etiam quid scripserit Festo sub verbo ː permittit enim lex parem vinsictam.
  2. Exodus XXI.24 ː oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, ... et Leviticus XXIV.19-21 ː Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur.
  3. Hic versus ab editoribus ad tabulam octavam legem secundam vulgo refertur.
  4. Michel Humbert, La Loi des XII tables, 2018 pp. 431-453.
  5. Evangelium secundum Mattaeum V.38-39 ː Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram
  6. Noctes Atticae XX.1.15-19.

Fontes