Quantum redactiones paginae "Talio" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 4: Linea 4:
Quibus verbis Iesus Christus talionem reiecerit omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]]<ref>''[[Noctes Atticae]]'' XX.1.15-19.</ref> eius absurditatem sic demonstrabatː

"Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri ːsub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum. Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius, quam quod membra et artus inopis debitoris saevissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur"
"Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum" inquit "alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non caduntːsub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum. Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius, quam quod membra et artus inopis debitoris saevissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur"

== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 09:21, 22 Novembris 2019

Stela Lutetiae servata cui Codex Hammurabi inscriptus est.

Talio (-onis, f.) est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit, sic quidem finiebat Isidorus in Originibus[1]. Etenim e vocabulo Latino "talis" ducta est quia hoc principium iuris declarare videtur ː Qualis iniuria, talis poena. In vetustissimis legibus humanis inveniebatur, in Codice Hammurabi, in scriptura sacra Hebraeorum[2] sed etiam in duodecim tabulis Romanorum ː SI MEMBRUM RVPIT, NI CVM EO PACIT, TALIO ESTO[3], quamquam hodierni XII tabularum commentatores aestimant plerumque inter litigantes pactionem intervenisse quae litem ad poenam pecuniariam redegisset. Decemviri enim in infinita laesionum varietate, graviorum leviorumve, omnibus casibus lege caveri non posse animadvertentes ad privatam iniuriae aestimationem et satisfactionem decurrisse videntur. Quod postea secuti praetores ex edicto recuperatores dare solebant[4].

Quo modo talio posteritatem offenderit

Quibus verbis Iesus Christus talionem reiecerit omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud Aulum Gellium[5] eius absurditatem sic demonstrabatː

  "Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum" inquit "alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non caduntːsub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?  Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.  Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius, quam quod membra et artus inopis debitoris saevissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur"

Notae

  1. v.27.24. Vide etiam quid scripserit Festo sub verbo ː permittit enim lex parem vinsictam.
  2. Exodus XXI.24 ː oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, ... et Leviticus XXIV.19-21 ː Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur.
  3. Hic versus ab editoribus ad tabulam octavam legem secundam vulgo refertur.
  4. Michel Humbert, La Loi des XII tables, 2018 pp. 431-453.
  5. Noctes Atticae XX.1.15-19.

Fontes