Jump to content

Quantum redactiones paginae "Collegium Polocense" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
==Historia==
 
Anno 1579 tempore [[Bellum Livonicum|Belli Livonici]] Polocia, adhuc Russica, a [[Stephanus (primus martyr)Báthory|Stephano Bathorio]] expugnata est, qui Iesuitas invitavit, et laboribus [[Petrus Skarga|Petri Skargae]] anno 1580 collegium fundatum est. Ecclesia [[Sanctus Stephanus (primus martyr)|Sancti Stephani]], primo lignea, prope aedificium collegii saeculo XVII constructa est.
 
Cum anno [[1772]] [[Polonia]] primum divisa esset, Polocia [[Russia]]e adiuncta est. Anno proximo [[1773]], cum [[Societas Iesu]] a [[Clemens XIV|Clemente XIV]] abrogata esset, [[Catharina II]] imperatrix Russiae decrevit, ut edictum [[Papa]]e in Russia vim non haberet. Iesuitae ergo opera sua non desierunt. Anno 1780 [[novitiatus]] apud collegium Polocense creatus est et imperatrix ipsa Iesuitas Polotiae visitavit. [[Stanislaus Czerniewicz]], collegii Polocensis rector, anno 1782 vicarius generalis Societatis Iesu factus est.
27 279

recensiones