Quantum redactiones paginae "Cuvaitum" differant

Jump to navigation Jump to search
4 octeti amoti ,  11 months ago
m
Summarium vacuum
m
Cuvaitum liberrima et perlucidissima [[Media communicationis socialis|media communicationis]] in [[Orbis Arabicus|Orbe Arabico]] habet. Anno [[2007]] Cuvaitum primo loco intra [[Oriens Medius|Orientem Medium]] et [[Foedus Arabicum]] a [[Relatores sine finibus|Relatoribus Sine Finibus]] in [[Libertas imprimendi|libertatis imprimendi]] indice collocatum est. Quamquam Gubernatio pecuniam nonnullis praecipuis [[diarium|diariis]] et [[trames televisionis|tramitibus]] [[Satelles artificialis|satellitalibus]] suppeditat, Cuvaitenses diurnarii maiore libertate quam sui regionales homologi fruuntur. Publica societas nuntiis divulgandis [[Kuwait News Agency]] sive KUNA ([[Arabice]]; وكالة الأنباء الكويتية sive كونا) maxima societas nuntiis divulgandis in natione est. [[Ministerium Informationis Cuvaitense|Ministerium Informationis]] industriam mediorum et communicationis in Cuvaito moderatur. Anno [[2013]], Cuvaitum loco 77 inter liberrimas nationes a [[Relatores sine finibus|Relatoribus Sine Finibus]] in libertatis imprimendi indice inter 179 nationes positum est, quod id facit cum maxima libertate imprimendi nationem intra [[Oriens Medius|Orientem Medium]] regionem.
 
Anno [[1998]] fuere stationes [[Media communicationis socialis|mediorum]] quindecim, quae sex [[AM]] et [[Frequentiae Modulatio|FM]] stationes [[radiophonia|radiophonicae]] undecim et tramites [[televisio|televisifici]] tredecim sunt. Anno [[2000]] 624 [[radiophonia]] et 486 [[televisorium|televisoria]] pro milibus hominum erant. Anno [[2011]], erant 514 700 linearum [[telephonium|telephonicarum]] terrestium et 4 935 [[millio]]nes [[Telephonum gestabile|telephonulorum]] subnotatorum. Anno [[2009]], erant 1,1 milliones [[Interrete|Interretis]] subnotatorum tribus praebitris diaconiae praeministrantur. Cuvaitum tramites televisifici [[satelles artificialis|satellitales]] decem habet e quibus quattuor a Ministerio Informationis temperantur. Publicus trames [[Kuwait Television]] ([[Arabice]]; تلفزيون الكويت) primam multicolorem divulgationem anno [[1974]] obtulit et tramites televisificos quinque operatur. A Gubernatione condita statio radiophonica [[Radio Kuwait]] offert etiam quotidiana programmata informativa linguis peregrinis quattuor; [[Arabice]], [[UrduviceUrdu]], [[Philippine]] et [[Anglice]] in [[AM]] et [[Unda brevis|unda brevi]].
 
Anno [[2009]], Cuvaitum [[diarium|diariorum]] societates septemdecim circulantes habebat. Cuvaitum tribus diariis [[Anglice]] repraesentatur; [[Kuwait Times]], [[Arab Times]] et [[Al-Watan Daily]]. Sunt [[Arabice]] diaria iuxta cum diariis Anglice sexdecim. Preli lex contumeliosas mentiones in [[Deus|Deum]] et [[propheta]]m [[Religio Islamica|Islamicum]] [[Mahometus|Mahometum]] vetat. Alia lex quae praecipua diaria eligibilia gravibus multis propter improbandam regnantem familiam faciebat sublata est anno [[1992]]. Praecipua diaria se frena imponere pergunt [[amiralis|amiralem]] non improbantia. Nihilominus frenum non observatur ut gubernatio improbatur.
25 227

recensiones

Tabula navigationis