Quantum redactiones paginae "Harrius Potter et Philosophi Lapis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 8: Linea 8:

== De varietate versionum ==
== De varietate versionum ==
''Harrius Potter et Philosophi Lapis'' in Latinam linguam a [[Petrus Needham|Petro Needham]] translatus est (ISBN 1-58234-825-1). Pars textus [http://www.culturaclassica.com/?q=node/351 hic] vel [http://www.mythfolklore.net/harriuspotter/supp/prepare.htm hic] legi potest.
''Harrius Potter et Philosophi Lapis'' in Latinam linguam a [[Petrus Needham|Petro Needham]] translatus est (ISBN 1-58234-825-1). Pars textus [http://www.culturaclasica.com/?q=node/351 hic] vel [http://www.mythfolklore.net/harriuspotter/supp/prepare.htm hic] legi potest.

Liber et pellicula in [[Magna Britannia]] inscripti sunt ''Harrius Potter et Philosophi Lapis,'' in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]] autem ''Harrius Potter et Magi Lapis.'' Nonnulli putant vel contendunt hoc factum esse quia editores Civitatum Foederatarum ex domo editoria "Scholastica" (''Scholastic'') putabant "philosophi" appellationem in CFA minus in usu esse. Etiam textus in usum lectorum Civitatum Foederatarum mutatus est. Exempli gratia in diurnario ''The New York Times'' inscripto timebatur ne hac localizatione aliquid amitteretur.

Emendatio ex 08:37, 5 Augusti 2019

Crepido novem cum tribus ex quattuor partibus

Harrius Potter et Philosophi Lapis est liber in quo Ioanna Rowling historiam de Harrio Pottero incipit. Harrius Potter miser domi materterae habitat, sed undecim annos natus ad scholam Hogvartensem abit. Ibi amicos sibi Ronaldum Vislium et Hermionem Grengeram invenit. Summus Magister scholae Hogvartensis Albus Dumbledore, magus potissimus mundi, Harrium artes magicas agere docet. Demum Harrius lapidem Philosophi invenit et vincit Voldemortem, magum pessimum qui parentes Harrii crudelissime occidit.

Harrius Potter et Philosophi Lapis est liber primus ex septem libris. Liber die 27 Iunii 1997 a domo editoria Bloomsbury Londinii prolatus est. Secundus liber etiam pellicula eiusdem nominis facta est.

De varietate versionum

Harrius Potter et Philosophi Lapis in Latinam linguam a Petro Needham translatus est (ISBN 1-58234-825-1). Pars textus hic vel hic legi potest.

Liber et pellicula in Magna Britannia inscripti sunt Harrius Potter et Philosophi Lapis, in Civitatibus Foederatis Americae autem Harrius Potter et Magi Lapis. Nonnulli putant vel contendunt hoc factum esse quia editores Civitatum Foederatarum ex domo editoria "Scholastica" (Scholastic) putabant "philosophi" appellationem in CFA minus in usu esse. Etiam textus in usum lectorum Civitatum Foederatarum mutatus est. Exempli gratia in diurnario The New York Times inscripto timebatur ne hac localizatione aliquid amitteretur.

Responsiones criticae

Eminens criticus litterarius Haroldus Bloom de Harrio Pottero scripsit “Passus sum valde legendo. Scriptura horrenda fuit; liber fuit terribilis….Societas literaturaque nostra exscinditur.” [1]

Nexus interni