Quantum redactiones paginae "Martinus Heidegger" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
cat
Linea 38: Linea 38:
*[http://www.youtube.com/watch?v=D-BD1NQ4pjE Martin Heidegger spricht. Vol. II. 1975 (YouTube)]
*[http://www.youtube.com/watch?v=D-BD1NQ4pjE Martin Heidegger spricht. Vol. II. 1975 (YouTube)]


{{Lifetime|1889|1976|Heidegger, Martinus}}
[[Categoria:Daseinsanalysis]]
[[Categoria:Daseinsanalysis]]
[[Categoria:Eruditi Germaniae]]
[[Categoria:Eruditi Germaniae]]
Linea 45: Linea 46:
[[Categoria:Phaenomenologi]]
[[Categoria:Phaenomenologi]]
[[Categoria:Professores Universitatis Friburgensis Brisgaudiae]]
[[Categoria:Professores Universitatis Friburgensis Brisgaudiae]]

<br />

Emendatio ex 22:04, 2 Augusti 2019

Martinus Heidegger.
Domus natalis Martini Heidegger.
Monumentum Martino Heidegger dicatum.

Martinus Heidegger, die 26 Septembris 1889 Messkirchi natus, Friburgi Brisgoviae die 26 Maii 1976 obiit. Germanicus philosophus clarissimus fuit, qui magnum opus quod “Esse et tempus” (voce Germanica: 'Sein und Zeit') scripsit.

Quae essendi ideae significatio est? Haec philosophi Martini Heidegger fundamentalis quaestio est. Ille “ontologicae differentiae” philosophus est, qui inter definitiones “esse ipsum” (Heidegger) atque “existentia et essentia” (metaphysica traditionalis) stricte discernit.

Nam, secundum Heidegger, metaphysica essendi fundamentum considerari non potest. Ea de causa, ille metaphysicam per essendi oblivionem potius describit, et philosophiam suam "ontologiam fundamentalem" (voce Germanica: 'Fundamentalontologie') appellat. Postea, Heidegger de essendi eventu loquitur, quia tale “esse ipsum” per metaphysicae historiam velatur, sed etiam pariter manifestatur. Heidegger novum philosophandi genus experiri conatus est, per quaestiones generales secundum de “esse ipsum” significationem conditum. Metaphysicae historiam per essendi oblivionem nove enarravit.

"Esse et Tempus"

Martini Heidegger philosophi opus magnum, quod “Esse et Tempus” (voce Germanica: "Sein und Zeit") inscribitur (MXMXXVII), philosophiae liber temporibus nostris clarissimus est. Eius prologus a Platonis philosophi perspicua sententia incipit, ut sequitur:

Prologus[1] eius cum sententia clara philosophi Platonis ex dialogo Sophista coepit, ut sequitur:

"δῆλον γὰρ ὡς ὑμεῖς μὲν ταῦτα πάλαι γιγνώσκετε, ἡμεῖς δὲ πρὸ τοῦ μὲν ᾠόμεθα, νῦν δ᾿ ἠπορήκαμεν." [2]

"Palam enim, vos iam diu rem novisse, nos autem olim quidem scire putavimus nunc autem defecimus". (conversio ex lingua Graeca in linguam Latinam, Marsilio Ficino auctore) [3]

Heidegger ipse de significationis essendi idea perobscuram quaestionem ponit, ut sequitur:  

"Num hodie, si quis nostrum quae essendi ideae vera significatio sit quaerat, responsum reddere possimus? Minime vero.

Quam ob rem, denuo quae verbis “esse” vis sit nobis quaerendum est.

Atque num hodie quidem turbamur, cum nos quid “esse” significet nescire edocti sumus? Minime vero.

Itaque, denuo significationis essendi queastio nobis ponenda est.

Ac huius libri causa haec est: quid, cum “esse” dicimus, hoc significet."[4]

Heidegger et Nazismus

At, ab anno 1933 usque ad 1945, Heidegger Factionis socialistarum nationalium Germanicae socius fuit, quod postea status academici et disputandi facultatis privationis causa ei fuit?.

Nexus externi

  1. Heidegger, Martin: 1986. Sein und Zeit (1927), Tubinga, p. 1
  2. Plato, Sophista 244 a
  3. http://www.opera-platonis.de/Didot2/Sophistes244.htm
  4. Heidegger, Martin: ibid.