Quantum redactiones paginae "Delos" differant

Jump to navigation Jump to search
59 octeti additi ,  2 years ago
No edit summary
'''Delos'''<ref>[[Vergilius|Verg.]] ''[[Georgica|Georg.]]'' 3.6; [[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 2.202; et alibi.</ref> sive '''Delus'''<ref>[[Cicero|Cic.]] ''[[Pro lege Manilia|Manil.]]'' 55.</ref> ([[Graece]]: {{Polytonic|Δῆλος}}) est parva sed sacratissima insula [[Graecia]]e mediis insulis [[Cyclades|Cycladibus]] posita prope insulam maiorem [[Myconos|Myconum]]. Nec quicquam in illa parva terra natura praebebat quo homines divitias sibi parare possent. Qui tamen religione adhibita insulam praeclaram fecerunt ac sibi victum quaesiverunt. Parvus mons eminet [[Cynthus]] dictus et parvus rivus fluebat cui nomini Inopos erat.
== De fabulis a mythographis traditis et religione loci ==
[[Fasciculus:Mount Cynthus, Delos.jpg|thumb|Mons Cynthus]]
Ferunt deos [[Apollo|Apollinem]] [[Artemis|Artemidemque]] hic natos esse postquam eorum mater [[Latona]] a [[Iuno|Iunone]] lacessita in insulam natantem et desertam consedit. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornati esse dicuntur.
 

Tabula navigationis