Quantum redactiones paginae "Delos" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 6: Linea 6:


== Historia ==
== Historia ==
Antiquis temporibus Deli fanum sanctissimum peregrinationes et dona ex omni orbe Graeco in insulam adliciebat. Post bella Medica victores Athenienses [[Foedus Delium|foedus Deliacum]] instituerunt, cui ipsi praeerant et civitates eius participes tributum annuum solvebant quod in templum Apollinis poneretur. Sed iam circa 450 a.C.n. ille thesaurus Athenas translatus est, quo Athenienses ad libitum uterentur spretis sociis. Ab ultimis annis quarti saeculi a.C.n. usque ad annum 167 a.C.n. Delos libera civitas fuit. Anno 167 vero Romani qui [[Macedonia antiqua|Macedones]] vicerant insulam Atheniensibus dederunt qui ibi forum quoddam internationale ad servorum commercium effecerunt quo mercatores affluebant et piratae captivos venales advehebant. Urbs et portus florebant usque ad primum saeculum a.C.n. cum a [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatis]] ducibus direpti sunt (86 a.C.n.). Paulo post idem fecerunt et piratae e Cilicia venientes. Nec umquam postea floruit ut olim. Atheniensium dominium fuit.
Antiquis temporibus Deli fanum sanctissimum peregrinationes et dona ex omni orbe Graeco in insulam adliciebat. Post bella Medica victores Athenienses [[Foedus Delium|foedus Deliacum]] instituerunt, cui ipsi praeerant et civitates eius participes tributum annuum solvebant quod in templum Apollinis poneretur. Sed iam circa 450 a.C.n. ille thesaurus Athenas translatus est, quo Athenienses ad libitum uterentur spretis sociis. Ab ultimis annis quarti saeculi a.C.n. usque ad annum 167 a.C.n. Delos libera civitas fuit. Anno 167 vero Romani qui [[Macedonia antiqua|Macedones]] vicerant insulam Atheniensibus dederunt qui ibi forum quoddam internationale ad servorum commercium effecerunt quo mercatores affluebant et piratae captivos venales advehebant. Urbs et portus florebant usque ad primum saeculum a.C.n. cum a [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatis]] ducibus direpti sunt (86 a.C.n.). Paulo post idem fecerunt et piratae e Cilicia venientes. Nec umquam postea floruit ut olim Delos. Atheniensium dominium fuit.


Etiam in Africa prope litus maris locus appellabatur ''Delia Castra''.
Etiam in Africa prope litus maris locus appellabatur ''Delia Castra''.

Emendatio ex 10:25, 30 Iulii 2019

Situs Deli

Delos[1] sive Delus[2] (Graece: Δῆλος) est parva sed sacratissima insula Graeciae in mediis insulis Cycladibus sita prope insulam maiorem Myconum. Nec quicquam in illa parva terra natura praebebat quo homines divitias sibi parare possent. Qui tamen religione adhibita insulam praeclaram fecerunt ac sibi victum quaesiverunt..

De fabulis a mythographis traditis et religione loci

Ferunt deos Apollinem Artemidemque hic natos esse postquam eorum mater Latona a Iunone lacessita in insulam natantem et desertam consedit. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornati esse dicuntur.

Historia

Antiquis temporibus Deli fanum sanctissimum peregrinationes et dona ex omni orbe Graeco in insulam adliciebat. Post bella Medica victores Athenienses foedus Deliacum instituerunt, cui ipsi praeerant et civitates eius participes tributum annuum solvebant quod in templum Apollinis poneretur. Sed iam circa 450 a.C.n. ille thesaurus Athenas translatus est, quo Athenienses ad libitum uterentur spretis sociis. Ab ultimis annis quarti saeculi a.C.n. usque ad annum 167 a.C.n. Delos libera civitas fuit. Anno 167 vero Romani qui Macedones vicerant insulam Atheniensibus dederunt qui ibi forum quoddam internationale ad servorum commercium effecerunt quo mercatores affluebant et piratae captivos venales advehebant. Urbs et portus florebant usque ad primum saeculum a.C.n. cum a Mithridatis ducibus direpti sunt (86 a.C.n.). Paulo post idem fecerunt et piratae e Cilicia venientes. Nec umquam postea floruit ut olim Delos. Atheniensium dominium fuit.

Etiam in Africa prope litus maris locus appellabatur Delia Castra.

Notae

  1. Verg. Georg. 3.6; Plin. Nat. 2.202; et alibi.
  2. Cic. Manil. 55.

Fontes

Nexus internus

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Delum spectant.

Pinacotheca

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!