Quantum redactiones paginae "Antiochia ad Orontem" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 5: Linea 5:

==Historia==
==Historia==
Antiochia condita est anno [[300 a.C.n.]] a [[Seleucus I Nicator|Seleuco I]] rege partium Asiaticarum regni illius, quod [[Alexander Magnus]] sibi comparaverat. Postea Antiochia urbs et [[caput (urbs)|caput]] regni erat.
Antiochia condita est anno [[300 a.C.n.]] a [[Seleucus I Nicator|Seleuco I]] rege partium Asiaticarum regni illius, quod [[Alexander Magnus]] sibi comparaverat. Cui urbi nomen patris sui indidit<ref>{{Strabo}} XVI.2.4</ref>. Postea Antiochia urbs et [[caput (urbs)|caput]] regni erat.

Quae urbs sub dicionem [[Roma antiqua|populi Romani]] redacta (64 a.C.n.) opulentissima erat omnium provinciarum ad [[oriens|orientem solem]] spectantium. Caput [[Syria (provincia Romana)|provinciae Syriae]] fuit et primo secundoque saeculo divitiis et magnitudine tertium locum in [[Imperium Romanum|imperio Romano]] obtinebat, post ipsam Romam et [[Alexandria antiqua|Alexandriam]]<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[De bello Iudaico|Bell. Iud]].'' III.29</ref>. Antiochiae nati sunt homines praeclari [[Libanius]] [[rhetor]], [[Ammianus Marcellinus]] rerum gestarum [[scriptor]], [[Iohannes Chrysostomus]] episcopus Constantinopolitanus.

Emendatio ex 10:33, 26 Iulii 2019

Vide etiam paginam discretivam: Antiochia (discretiva)

Collocatio Antiochiae in Turcia.

Antiochia ad Orontem (Graece Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου sive Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη "Magna Antiochia"), hodie Turcice Antakya, est municipium Turciae. Centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a Syria.

Historia

Antiochia condita est anno 300 a.C.n. a Seleuco I rege partium Asiaticarum regni illius, quod Alexander Magnus sibi comparaverat. Cui urbi nomen patris sui indidit[1]. Postea Antiochia urbs et caput regni erat.

Quae urbs sub dicionem populi Romani redacta (64 a.C.n.) opulentissima erat omnium provinciarum ad orientem solem spectantium. Caput provinciae Syriae fuit et primo secundoque saeculo divitiis et magnitudine tertium locum in imperio Romano obtinebat, post ipsam Romam et Alexandriam[2]. Antiochiae nati sunt homines praeclari Libanius rhetor, Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, Iohannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus.

Antiochiae primum fideles novae religionis, cum Iesum Christum pro deo haberent, appellati sunt Christiani.[3]

Tres patriarchati locum praecipuum primum habuerunt in ecclesia Christiana: Antiochenus, Romanus (papa), et Alexandrinus. Antiochia etiam vocata erat Theoupolis aliquo tempore saeculo sexto.

Anno 526, terraemotus maximus urbem diruit.

Praeclari cives

Fontes

Nexus interni

Nota

  1. Strabo, Geographica XVI.2.4
  2. Flavius Iosephus, Bell. Iud. III.29
  3. Secundum actus apostolorum (11.26): Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.

Bibliographia

  • Campbell, Sheila. 1988. The Mosaics of Antioch.
  • Downey, Glanville. 1974. A History of Antioch in Syria.
  • Petit, Paul. 1955. Libanius et la vie municipale à Antioche au IVe siècle apr. J.-C.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Antiochiam ad Orontem spectant.