Quantum redactiones paginae "Natura" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Pauca addo de ''natura noverca''.
Pauca addo de Lucretii laudibus Veneris ut matris naturae.
Linea 19: Linea 19:
:Animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minor est, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura magna, saeva mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.<ref>Plinius, [[Naturalis Historia (Plinius)|''Naturalis historia'']] 7.1</ref>
:Animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minor est, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura magna, saeva mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.<ref>Plinius, [[Naturalis Historia (Plinius)|''Naturalis historia'']] 7.1</ref>


Lectu certe etiam ea digna sunt, quae [[Lucretius]] epicum suum carmen ''de rerum natura'' incipiens in proemio libri primi de [[Venus|Venere]] dea quasi naturae naturatae matre scripsit.<ref>Lucretius, ''[[De rerum natura (Lucretius)|De rerum natura]]'' 1.1-44.</ref>





Emendatio ex 14:39, 22 Iulii 2019

Hopetoun Falls Australiae
Ictus fulminis per eruptionem Galunggung montis igniferi in Iava Occidentali anno 1982

Natura alicuius est essentia vel ingenium rei. Exempli gratia, carmen Lucreti cuius titulus De Rerum Natura est de elementis mundi tractat, quae sunt qualia, et quomodo. Sensu strictiore, "natura" naturam mundi significat, praecipue naturam Telluris omniumque rerum quae homines non fecerint; hoc sensu, verbum culturae oppositum est. Historia naturalis ea scientia quae de natura tractat est.

Modus quo homines conceptum naturae cogitaverunt in variis temporibus locisque saepe mutatus est. Ad generaliter loquendum, modi duo sunt quibus natura cogitata est:

1. positive, ut collectio omnium entium, una cum homine ipso, qui in se habent causam suae generationis, neque alibi;

2. negative, ut collectio omnium entium qui facti non sunt ab hominibus.

Secundum haec iudicia, natura totum Universum comprehendit qui plurium? hominum creatio dei vel deorum esse putatur. Philosophi sive theologici scholastici de natura naturante (creatore deo) et natura naturata (mundo creato) disseruerunt.

De ambiguitate naturae, et magnae omnium rerum matris et novercae, apud scriptores antiquos legimus. E. g.:

Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit.[1]
Animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minor est, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura magna, saeva mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.[2]

Lectu certe etiam ea digna sunt, quae Lucretius epicum suum carmen de rerum natura incipiens in proemio libri primi de Venere dea quasi naturae naturatae matre scripsit.[3]


Nexus interni

Bibliographia

  • François Couplan. La nature nous sauvera: Réponses préhistoriques aux problèmes d'aujourd'hui. Lutetiae: Albin Michel, 2008.
  • Klaus Eder. Die Vergesellschaftung der Natur. Studien zur sozialen Evolution der praktischen Vernunft. Francoforti ad Moenum: Suhrkamp, 1988. ISBN 3-518-28314-6.
  • Ludwig Fischer, ed. Projektionsfläche Natur. Zum Zusammenhang von Naturbildern und gesellschaftlichen Verhältnissen. Hamburgi: Hamburg University Press, 2004. ISBN 3-937816-01-1.
  • Antje Flade. Natur psychologisch betrachtet. Bern: Huber, 2010, ISBN 978-3-456-84877-8.
  • Gloy, Karen. 1995. "Das Verständnis der Natur." In Die Geschichte des wissenschaftlichen Denkens. Monaci: Beck.
  • Brian Greene. The Fabric of the Cosmos: Space, Time, and the Texture of Reality. Novi Eboraci: Vintage, 2005. ISBN 978-0-375-72720-7.
  • Götz Großklaus, Ernst Oldemeyer, edd. Natur als Gegenwelt - Beiträge zur Kulturgeschichte der Natur. Karlsruhe: Loeper Verlag GmbH, 1983.
  • Margalef, Ramon. 1995. L'ecologia. Barcinonae: Diputació Provincial de Barcelona, Institut d'Edicions. ISBN 84-505-2460-1.
  • Schmidt, Alfred. 1993. Der Begriff der Natur in der Lehre von Marx. Ed. 4a. Hamburgi: Europäische Verlagsanstalt. ISBN 3-434-46209-0.
  • Wilson, E. O. 2003. The Future of Life. Novi Eboraci: Vintage, 2003. ISBN 978-0-679-76811-1.

Notae

  1. Quintilianus, Institutio oratoria 12.1.2
  2. Plinius, Naturalis historia 7.1
  3. Lucretius, De rerum natura 1.1-44.

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!