Quantum redactiones paginae "Natura" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Pauca addo de ''natura noverca''.
Linea 13: Linea 13:


Secundum haec iudicia, natura totum [[Universum]] comprehendit qui plurium{{dubsig}} hominum [[creatio]] [[deus|dei]] vel deorum esse putatur. Philosophi sive theologici [[Scholasticismus|scholastici]] de ''natura naturante'' (creatore deo) et ''natura naturata'' (mundo creato) disseruerunt.
Secundum haec iudicia, natura totum [[Universum]] comprehendit qui plurium{{dubsig}} hominum [[creatio]] [[deus|dei]] vel deorum esse putatur. Philosophi sive theologici [[Scholasticismus|scholastici]] de ''natura naturante'' (creatore deo) et ''natura naturata'' (mundo creato) disseruerunt.

De ambiguitate naturae, et magnae omnium rerum matris et [[noverca]]e, apud scriptores antiquos legimus. E. g.:
:Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit.<ref>[[Quintilianus]], ''Institutio oratoria'' 12.1.2</ref>

:Animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minor est, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura magna, saeva mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.<ref>Plinius, [[Naturalis Historia (Plinius)|''Naturalis historia'']] 7.1</ref>




Linea 37: Linea 42:
* Schmidt, Alfred. [[1993]]. ''Der Begriff der Natur in der Lehre von Marx.'' Ed. 4a. Hamburgi: Europäische Verlagsanstalt. ISBN 3-434-46209-0.
* Schmidt, Alfred. [[1993]]. ''Der Begriff der Natur in der Lehre von Marx.'' Ed. 4a. Hamburgi: Europäische Verlagsanstalt. ISBN 3-434-46209-0.
* Wilson, E. O. [[2003]]. ''The Future of Life.'' Novi Eboraci: Vintage, 2003. ISBN 978-0-679-76811-1.
* Wilson, E. O. [[2003]]. ''The Future of Life.'' Novi Eboraci: Vintage, 2003. ISBN 978-0-679-76811-1.

== Notae ==
<references/>


{{philo-stipula}}
{{philo-stipula}}

Emendatio ex 14:17, 22 Iulii 2019

Hopetoun Falls Australiae
Ictus fulminis per eruptionem Galunggung montis igniferi in Iava Occidentali anno 1982

Natura alicuius est essentia vel ingenium rei. Exempli gratia, carmen Lucreti cuius titulus De Rerum Natura est de elementis mundi tractat, quae sunt qualia, et quomodo. Sensu strictiore, "natura" naturam mundi significat, praecipue naturam Telluris omniumque rerum quae homines non fecerint; hoc sensu, verbum culturae oppositum est. Historia naturalis ea scientia quae de natura tractat est.

Modus quo homines conceptum naturae cogitaverunt in variis temporibus locisque saepe mutatus est. Ad generaliter loquendum, modi duo sunt quibus natura cogitata est:

1. positive, ut collectio omnium entium, una cum homine ipso, qui in se habent causam suae generationis, neque alibi;

2. negative, ut collectio omnium entium qui facti non sunt ab hominibus.

Secundum haec iudicia, natura totum Universum comprehendit qui plurium? hominum creatio dei vel deorum esse putatur. Philosophi sive theologici scholastici de natura naturante (creatore deo) et natura naturata (mundo creato) disseruerunt.

De ambiguitate naturae, et magnae omnium rerum matris et novercae, apud scriptores antiquos legimus. E. g.:

Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit.[1]
Animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minor est, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura magna, saeva mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.[2]


Nexus interni

Bibliographia

  • François Couplan. La nature nous sauvera: Réponses préhistoriques aux problèmes d'aujourd'hui. Lutetiae: Albin Michel, 2008.
  • Klaus Eder. Die Vergesellschaftung der Natur. Studien zur sozialen Evolution der praktischen Vernunft. Francoforti ad Moenum: Suhrkamp, 1988. ISBN 3-518-28314-6.
  • Ludwig Fischer, ed. Projektionsfläche Natur. Zum Zusammenhang von Naturbildern und gesellschaftlichen Verhältnissen. Hamburgi: Hamburg University Press, 2004. ISBN 3-937816-01-1.
  • Antje Flade. Natur psychologisch betrachtet. Bern: Huber, 2010, ISBN 978-3-456-84877-8.
  • Gloy, Karen. 1995. "Das Verständnis der Natur." In Die Geschichte des wissenschaftlichen Denkens. Monaci: Beck.
  • Brian Greene. The Fabric of the Cosmos: Space, Time, and the Texture of Reality. Novi Eboraci: Vintage, 2005. ISBN 978-0-375-72720-7.
  • Götz Großklaus, Ernst Oldemeyer, edd. Natur als Gegenwelt - Beiträge zur Kulturgeschichte der Natur. Karlsruhe: Loeper Verlag GmbH, 1983.
  • Margalef, Ramon. 1995. L'ecologia. Barcinonae: Diputació Provincial de Barcelona, Institut d'Edicions. ISBN 84-505-2460-1.
  • Schmidt, Alfred. 1993. Der Begriff der Natur in der Lehre von Marx. Ed. 4a. Hamburgi: Europäische Verlagsanstalt. ISBN 3-434-46209-0.
  • Wilson, E. O. 2003. The Future of Life. Novi Eboraci: Vintage, 2003. ISBN 978-0-679-76811-1.

Notae

  1. Quintilianus, Institutio oratoria 12.1.2
  2. Plinius, Naturalis historia 7.1

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!