Quantum redactiones paginae "Resistentia electrica" differant
Linea 32: | Linea 32: | ||
==Materiae Ohmicae== |
==Materiae Ohmicae== |
||
Ohmica |
Ohmica dicitur materia quaeque cuius resistentia ''R'' est constans. In talibus materiis, tensio duplex produxit duplicem fluxionem, triplex triplicum. Sed notandum est multae materiae, exempli gratia [[Semiconductrum|semiconductra]] et [[Superconductrum|superconductra]], manifeste non sunt Ohmica. Suae fluxiones non sunt tensioni electricae proportionales. |
||
==Notes== |
==Notes== |
Emendatio ex 12:30, 26 Septembris 2007
Resistentia[1] dicitur magnitudo vehementiae qua materia quaedam fluxionem electricam impedit. In Systemate Unitatium Internationali resistentiae unitas est Ohmium (symbolum Ω). In restitoriis quibus commune in circuitibus electricis utuntur, resistentiae inter unum et milionem Ω habentur.
Mensurae
Resistentiae unitas nominatur "Ohmium," de nomine Georgii Simonis Ohm (1789–1854), investigatoris qui restitorii resistentiam R definivit sicut tensio electrica V a fluxione electrica I divisa:[2]
vel aequivalenter
ubi I est amperiis, V est voltiis, et R est Ohmiis.
Conductantia
Conductantia G est quantitas reciproca quae materiae resistentiam R indirecte quoque micat, definita secundum
Conductantiae unitas est reciprocus ohmii vel "Siemens" (olim mho, quo verbo litterae ohmii invertuntur), de nomine Ernesti Werner von Siemens (1816–1892).
Resistivitas
Resistentia manifeste pendet in latitudo, altitudo et longitudo materiae. Ita resistentia est duplex filo de longitudine duplice, triplex triplice. Scientifici, qui quantitatem solam a materiae consitutione determinatam volebant, resistivitatem ρ definiuntur, ut materiae proprietas geometriae independens correspondat:[2]
ubi est materiae longitudo et area contacti sua (vel materiae latitudo a altitudine multiplicata). Resistivitatis unitas est Ohmium-metrum (symbolum Ωm).
Superconductra sunt materiae cuius resistivitas est exactiter zerum, conductra cuius resistivitas est circiter 10-8 Ωm, insulatra cuius resistentia est circiter 10+16 Ωm, et semiconductra cuius resistentia est inter ~10-8 Ω m et ~10+16 Ω m.
Materiae Ohmicae
Ohmica dicitur materia quaeque cuius resistentia R est constans. In talibus materiis, tensio duplex produxit duplicem fluxionem, triplex triplicum. Sed notandum est multae materiae, exempli gratia semiconductra et superconductra, manifeste non sunt Ohmica. Suae fluxiones non sunt tensioni electricae proportionales.
Notes
- ↑ Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ 2.0 2.1 H. D. Young, R. A. Freedman, et A. L. Ford, University Physics with Modern Physics, undecima editio (San Francisco: Pearson Education, 2004).