Quantum redactiones paginae "Corpus inscriptionum Latinarum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Reverti recensiones ab usore 84.190.39.75 (Disputatio | conlationes) ad mutationem proximam ab ThbdGrrd
Linea 34: Linea 34:
[[en:Corpus Inscriptionum Latinarum]]
[[en:Corpus Inscriptionum Latinarum]]
[[es:Corpus Inscriptionum Latinarum]]
[[es:Corpus Inscriptionum Latinarum]]
[[fi:Corpus inscriptionum Latinarum]]
[[fr:Corpus inscriptionum latinarum]]
[[fr:Corpus inscriptionum latinarum]]
[[it:Corpus Inscriptionum Latinarum]]
[[it:Corpus Inscriptionum Latinarum]]

Emendatio ex 11:07, 26 Septembris 2007

Fasciculus:Theodor mommsen 2.jpg
Theodorus Mommsen CIL auctor gravissimus

Corpus Inscriptionum Latinarum vel breviter CIL editio est omnium inscriptionum Latinarum antiquis temporibus aut incisarum aut scriptarum, quae notae sunt. Quae inscriptiones libris CIL ordine exhibentur et regionum, quibus locis ab archaeologis hos ducentos annos per mundum Romanum reliquias veterum inscpicientibus repertae sunt, et generum. Profecto CIL, postquam a Theodoro Mommsen coeptum est, monumentum haereditatis veterum epigraphicae gravissimum est factum. Constat autem ex septendecim tomis foliorum integrorum in septuaginta partes divisis, quibus centena milia et octoginta milia inscriptionum continentur. Accedunt tredecim codices tabularum indicumque supplementarii.

De temporibus CIL

Anno 1853. Berolini Theodorus Mommsen academiae scientiarum regni Borussici auspiciis et auctoritate CIL constituere coepit. Cuius corporis tomus primus decem annis post in lucem editum est. Quae cum ita essent, omnes paene inscriptiones antiquae, quae quidem repertae essent, ab auctore corporis ipso aut a discipulis eius editae erant, cum anno 1914. bellum per totum orbem terrarum primum exarsit.

Hoc bello composito CIL lentius crevit, cum viri docti in ea re occupati et pecuniis et, Hitlerianis praesertim et communistarum temporibus, illa rei publicae litterarum familiaritate egerent, qua sine optimis artibus quis est, qui studere posset? Tamen aliquod auxilium eis ab omnibus orbis terrarum partibus usque ferebatur, donec unitate Germaniae redintegrata anno 1994. CIL in academiae scientiarum Berolinensis et Brandenburgicae curam receptum est. Nostris ideo diebus illius academiae auspiciis viri et feminae doctae in CIL excolendo viribus unitis desudant, quorum praeter Germanos plerique Fenni, Itali, Austriaci, Sueci, Hispani, Lusitani, Bohemi sunt.


Vide etiam

Nexus externi