Quantum redactiones paginae "Lotharingia (regio Franciae recentior)" differant
mNo edit summary |
m Andrew Dalby movit paginam Lotharingia ad Lotharingia (regio Franciae recentior): causa discretiva |
(eadem)
|
Emendatio ex 15:06, 23 Iunii 2019
Civitas: Francia
Locus: 48°36′0″N 6°29′14″E
Fines
Territoria finitima: Liber Comitatus, Campania et Arduenna, Alsatia, Saravia
Forma
Vita
Tabula aut despectus
Vide etiam paginam fere homonymam: Ducatus Lotharingiae
Lotharingia (Francogallice Lorraine, Francice Lothariensi Lothringe) est regio culturalis historicaque Franciae boreali-orientalis, cuius urbes maximi momenti sunt Mettis et Nanceium. Ab anno 1982 ad annum 2016 fuit regio administrativa, quae quattuor praefecturas comprehendebat: Murtam et Mosellam, Mosam, Mosellam, ac Vosegum. Mense Ianuario anni 2016 novae regioni Alsatiae Campaniae Arduennae Lotharingiae contributa est.
Nomen Lotharingia deducitur a nomine Lothario et suffixo Germanico -ing, "qui eiusdem generis vel factionis est"; hoc est populus vel regnum Lotharii II, filii Lotharii I, filii Caroli Magni.[1] Lotharingia, ex Francia media anno 855 creata, anno 959 in duos ducatus, Lotharingiam superiorem et Lotharingiam inferiorem, divisa est. Lotharingia inferior saeculo XII in multa feuda refracta est, sed Lotharingia superior integra manet usque ad annum 1766, cum a regno Franciae annexa est. Lotharingia cum Alsatia saepe inter Francos et Germanos disputata est.
Notae
- ↑ Oxford English Dictionary, s.v. "Lotharingian."
Nexus interni
- Barrum
- Beronis Villa
- Deciimons
- Lunae Villa
- Neocastrum
- Sanctus Deodatus
- Spinalium
- Tullum
- Verodunum
- Pactio in Ribemont facta
Nexus externi
Capsae cognatae: Praefecturae Franciae • Provinciae Franciae antiquiores | ||||||