Quantum redactiones paginae "Germania" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
→‎Geomorphologia: Harthici montes
→‎De rebus religiosis: tabula geographica religionum &c.
Linea 243: Linea 243:


=== De rebus religiosis ===
=== De rebus religiosis ===
[[Fasciculus:Konfessionen_Deutschland_Zensus_2011.png|thumb|Maiores partes [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicorum]], [[Protestantes|Protestantium]] et hominum sine religione.]]
Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis [[religio Christiana|religiosae Christianae]] sunt. Circa 31.5 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Romanae Catholicae]] sunt, 31.1 centesimae partes sunt [[protestantes|evangelicae]] ecclesiae (id est Lutheranae, reformatae, et unitae ecclesiae). Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post [[bellum tricennale]] enim in [[pax Westphalica|pace Westphalica]] constitutum est omnes confessionem accipere debere ducis illius terrae, qua habitarent. Id sententia celebra dictu est: "Cuius regio eius religio." Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.
Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis [[religio Christiana|religiosae Christianae]] sunt. Circa 31.5 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Romanae Catholicae]] sunt, 31.1 centesimae partes sunt [[protestantes|evangelicae]] ecclesiae (id est Lutheranae, reformatae, et unitae ecclesiae). Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post [[bellum tricennale]] enim in [[pax Westphalica|pace Westphalica]] constitutum est omnes confessionem accipere debere ducis illius terrae, qua habitarent. Id sententia celebra dictu est: "Cuius regio eius religio." Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.


Circa 1.14 centesimae [[Ecclesiae Orientales|orientalium ecclesiarum]] sunt, neoapostolicae 0.46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas, ut dicuntur, pertinent. Eorum omnium pars solum ecclesiam [[Dies Domini|die dominica]] frequentat. Fere 3.8 [[decies centena milia]] hominum anno [[2004]] diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.
Circa 1.14 centesimae [[Ecclesiae Orientales|orientalium ecclesiarum]] sunt, neoapostolicae 0.46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas, ut dicuntur, pertinent. Eorum omnium pars solum ecclesiam [[Dies Domini|die dominica]] frequentat. Fere 3.8 [[decies centena milia]] hominum anno [[2004]] diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.


Fere 31 centesimae populi nullius communitatis religiosae compartes sunt, 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim [[Res publica Democratica Germanica]] fuit. Ibi regnantes [[atheismus|atheismum]] propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 80 centesimae populi cuiusdam communitatis religiosae sunt.
Fere 31 centesimae populi nullius communitatis religiosae compartes sunt, 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim [[Res publica Democratica Germanica]] fuit. Ibi regnantes [[atheismus|atheismum]] propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 80 centesimae populi cuiusdam communitatis religiosae sunt (plus in regionibus agrestibus quam in urbibus, e.g. [[Hamburgum|Hamburgi]] minus quam 50%<ref>Fowid: [https://fowid.de/meldung/deutschland-5-saekularisierte-staedte Urbes saecularizatae].</ref>).


Communia religiosa [[Religio Islamica|Islamica]] habent 732&nbsp;000 fidelium, qui etiam civitate Germanica utuntur.
Communia religiosa [[Religio Islamica|Islamica]] habent 732&nbsp;000 fidelium, qui etiam civitate Germanica utuntur.
Linea 253: Linea 254:
Circa 106&thinsp;000 hominum communitatis [[Religio Iudaica|Iudaicae]] sunt. Usque a [[decennium 200|decennio decimo saeculi vigentesimi]] multi Iudaei ex [[Europa]] orientali immigrabant. Antea multi Iudaei [[Adolfus Hitler|Adolfo Hitler]] regnante necati erant.
Circa 106&thinsp;000 hominum communitatis [[Religio Iudaica|Iudaicae]] sunt. Usque a [[decennium 200|decennio decimo saeculi vigentesimi]] multi Iudaei ex [[Europa]] orientali immigrabant. Antea multi Iudaei [[Adolfus Hitler|Adolfo Hitler]] regnante necati erant.


Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum vectigal ecclesiasticum solvere debent, quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.
Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum {{creanda|de|Kirchensteuer|vectigal ecclesiasticum}} solvere debent, quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.


[[Educatio]] religiosa tum voluntaria cum ordinalis disciplina scholarum est, [[terra Foederalis Germaniae|civitatibus foederatis]] [[Brema]], [[Berolinum|Berolino]], [[Brandenburgum|Brandenburgo]] exceptis.
[[Educatio]] religiosa tum voluntaria cum ordinalis disciplina scholarum est, [[terra Foederalis Germaniae|civitatibus foederatis]] [[Brema]], [[Berolinum|Berolino]], [[Brandenburgum|Brandenburgo]] exceptis.

Emendatio ex 18:54, 12 Maii 2019

Vide etiam paginam discretivam: Germania (discretiva)

Formula:Data nationis Germania,[1] publice Res publica foederata Germaniae[2][3] (Theodisce Deutschland et Bundesrepublik Deutschland), est foederalis respublica parlamentaria in Europa Media sita, ex sedecim civitatibus foederatis constans. Caput et maxima urbs est Berolinum. Aream 357 023 chiliometrorum quadratorum et clima plerumque temperatum habet. Civitas, cui sunt 80.3 millionum incolarum, est frequentissima cum Unione Europaea consociata, maior continentis Europaeae potestas oeconomica et civilis, ac dux historicus in multis provinciis quae in ratione vel usu versantur.

Nomen Germaniae

Nomen Germaniae apud Iulium Caesarem regionem trans Rhenum a Germanis habitatam denotat. Primo saeculo exeunte provinciae Romanae Germania superior et Germania inferior conditae sunt. Annis ab 962 ad 1806 Germania idem ac Sacrum Romanum Imperium valere potuit, sed etiam civitates, ubi Lingua Theodisca maxime in usu sive publica erat, post pacem Westphalicam (1648) autem, cum Nederlandia et Helvetia ab Sacro Romano Imperio discesserunt, civitates, ex quibus fere hodierna Germania et Austria profectae sunt. Ab anno 1871 sequentes civitates se Germanicas sive Germaniam nuncupaverunt: Imperium Germanicum (1871)–1918), prima res publica libera Germaniae Res Publica Vimariana dicta, sed in litteris publicis porro Imperium Germanicum nuncupata,[4] Imperium Germanicum (1933–1945) ab Adolpho Hitler creatum, Res Publica Foederata Germaniae (1949–1990) sive Germania occidentalis et Res publica democratica Germanica, quae ambo anno 1990 iterum coniunctae hodiernam Germaniam efficiunt. Observandum est illam rem publicam anno 1871 conditam non plane interisse, sed, quamvis nominibus mutatis, ultra annum 1945 duravisse, ut viri docti et historiae et iuris gentium periti affirmabant.

Geographica

Limites naturales

Germania ad occidentem flumine Rheno, ad orientem autem Viadua et Nissa Lusatiano finitur. Meridiana pars attingit flumen Rhenum, Lacum Bodamicum, Alpes. In septentrionibus litora duorum marium Germaniam concludunt, Germanici et Baltici. Septentrionalis pars Germaniae planis regionibus continetur, margo meridionalis in excelsis montibus alpium invenitur, reliquae partes montes mediocris altitudinis habent. Longissimi fluvii sunt Rhenus, Danuvius, Albis.

Civitates finitimae

Germaniae omni novem civitates finitimae sunt: A septentrionibus Dania sita est (confinium: 67 chiliometra), a boreo-oriente Polonia (442 chiliometra), ab oriente Cechia (811 chiliometra), ab austro-oriente Austria (815 chiliometra; sine limite in Lacu Bodamico), a meridie Helvetia (316 chiliometra; cum limite exclavis Büsingen am Hochrhein, sed sine limite in Lacu Bodamico), ab austro-occidente Francia (448 chiliometra), ab occidente Luxemburgum (135 chiliometra) et Belgica (156 chiliometra) et in boreo-occidente Nederlandia (567 chiliometra). Longitudo limitum est 3757 chiliometrorum (sine limite in Lacu Bodamico, vide Condominium). Inde Germania est ea civitas Europaea, cui sunt plurimae civitates finitimae.

Geomorphologia

Tabula Germaniae geomorphologica

Germania meridiana Alpium particeps est. Mons Zugspitze (2962 m), cuius cacumen in limite Germaniae cum Austria assurgit, summus Germaniae mons est. Ab Alpium radicibus septentrionalibus planities usque ad Danubium fluvium se extendit. Montes Germaniae mediae Mittelgebirge (montes medii) dicti a septrentionibus ad meridiem altitudine et ambitu crescunt. Summus eorum mons est Feldberg in Nigra silva (1493 m) Großer Arber (1456 m) in Silva Gabreta sequente. Cacumina, quae 1000 metris excedunt, sunt etiam montibus Erzgebirge, Fichtelgebirge, Schwäbische Alb et Harthici montes, Germaniae mons maxime septentrionalis, qui cacumine nomine Mons ruptus usque ad 1141 m surgit. Germania septentrionalis maxima planities est.

Aquae

Rhenus et arx Rheinstein ad Trechtingshausen
Lacus Bodamicus cum insula Lindavia, a Pfänder monte visus

Ex sex fluminibus, quibus est maxima pelvis hydrographica, Rhenus, Albis, Visurgis et Amisia aquas per Mare Germanicum, Viadrus autem per Mare Balticum in Oceanum Atlanticum deducunt, cum Danubius in Mare Euxinum immergat, qua re hydrographice ad Mare Mediterraneum pertinet. Hae duae regiones, ex quibus aquae aut in Oceanum Atlanticum aut in Mare Mediterraneum deducuntur, divisione aquarum Europaea separantur.

Rhenus, qui ex Helvetia oritur, 865 chiliometra per Germaniam austro-occidentalem et occidentalem fluit, partim confinium cum Francia constituit, denique per Nederlandiam in Mare Germanicum exit. Fluvios Nicrum, Moenum, Mosellam, et Ruram in se recipit. Quoad res oecologicas Rhenus, in quo plurimae naves vehuntur, maximi momenti est.

Danubius per 647 chiliometra aquas ex fere tota Germania meridiana deducit; postea in Austriam et Europam austro-orientalem profluit. Intra Germaniam fluvios Hilariam, Licum, Isaram et Aenum recipit.

Per Germaniam orientalem 725 chiliometra Albis, qui in Cechia oritur, fluit. Salam et Habalam recipit.

Longitudine 179 chiliometrorum Viadrus sicut et Nissa, quae in Viadrum influit, confinium cum Polonia constituit.

Sola pelvis hydrographica Visurgis fluvii, cui est longitudo 452 chiliometrorum, tota in Germania est. Ex fluviis Weraha et Fuldaha nutritur et aquas ex Germania septentrionali media deducit.

Amisia 371 chiliometra per Germaniam boreo-occidentalem fluit. Pelvis eius hydrographica etiam partes Nederlandiae continet.

Lacus naturales maxima ex parte molibus glacialibus, cum aevum glaciale finem habuit, orti sunt. Itaque plurimi lacus sunt in planitie, quae in radicibus Alpium est, praeterea in Holsatia et in Megapoli. Maximus Germaniae lacus, cuius quidem etiam Austria et Helvetia participes sunt, est Lacus Bodamicus; vide etiam Vermis lacus.

Praeterea in Germania occidentali orientalique multi lacus artificiales sunt, quod multis locis fodinae aut areae industriales desertae consilio inundatae sunt, ut puta Neuseenland ad Lipsiam vel Lacus Phoenix prope Tremoniam.

Clima

Germania tota ad zonam temperatam Europae mediae pertinet. Ventis occidentalibus exposita in regione est, ubi clima oceanicum Europae occidentalis in clima continentale Europae orientalis transit. Ad clima Germaniae inter alia Floridae flumen maximi momenti est, quod temperaturam medianam pro latitudine geographica insolenter altam efficit.

Temperatura annua media inter annos 19611990 erat 8,2 °C, temperaturae mensuales mediae inter −0,5 °C mense Ianuario et 16,9 °C mense Iulio. Praecipitatio annalis media est 789 millimetrorum. Temperaturam minimam in Germania usquam inventam (−45,8 °C) die 24 Decembris 2001 ad lacum Funten mensi sunt; temperaturam supremam (40,2 °C) die 27 Iulii 1983 in Gärmersdorf prope Amberg, die 9 Augusti 2003 Carolsruhae et die 13 Augusti 2003 Carolsruhae et Friburgi Brisgoviae.

Administrativa Germaniae divisio

Civitates foederatae Caput
Badenia-Virtembergia (I; 1) Stutgardia
Bavaria (II; 2) Monacum
Berolinum (III; 3) Berolinum
Brandenburgum (IV; 4) Potestampium
Urbs Hanseatica Brema (V; 5) Brema
Hamburgum (VI; 6) Hamburgum
Hassia (VII; 7) Aquae Mattiacae
Megapolis-Pomerania Citerior (VIII; 8) Suerinum
Rhenania Septentrionalis-Vestfalia (X; 10) Dusseldorpium
Rhenania-Palatinatus (XI; 11) Moguntiacum
Saravia (XII; 12) Saravipontus
Saxonia (XIII; 13) Dresda
Saxonia-Anhaltium (XIV; 14) Magdeburgum
Saxonia Inferior (IX; 9) Hannovera
Slesvicum-Holsatia (XV; 15) Kielia
Thuringia (XVI; 16) Erfordia
Tabula Germaniae, ubi civitates foederatae videntur

Demographia

Structura incolarum anno 2010 secundum aetatem digestorum

Die 31 Octobris 2013 publice 80 767 463 hominum Germaniam in area 367 440 chiliometrorum quadratorum incolebant,[5]. Germania inter terras confertissime habitatas numeratur. 18.1 partes incolarum eo anno plus 20 annorum nati sunt, 24.1 partes inter 20 et 40 annos, 30.7 partes inter 40 et 60 annos, 21 partes inter 60 et 80 annos, ultra 80 annos 5.4 partes.[6] Anno 2010 mediana Germanorum aetas erat 43.7 annorum.[7]

Anno 2013 682 069 liberi vivi nati sunt sive 1.41 liberi e quaque femina vel 8.4 liberi pro 1000 incolis. Eodem tempore 893 825 homines mortui sunt, fere 11.1 mortui pro 1000 incolis. Ex quo sequitur fere 211 000 liberos minus natos quam homines mortuos esse.[8] Tamen in Germania anno 2013 fere 244 000 hominum plus quam anno priore vivebant. Id intellegi potest ex magno numero peregrinorum (+428.607), qui in Germaniam immigrant.

Fere 74 milliones hominum (id est 92.3 % omnium in Germania viventium) anno 2011 civitate Germanica praediti sunt. Eodem anno 15 milliones hominum, quorum radices in terris exteris sunt, in Germania vivebant, id est paene 19 % incolarum.

Linguae

Cognitio linguae Theodiscae in terris Europaeis. Theodisca est is sermo patrius Unionis Europaea, cui sunt plurimi locutores et una ex tribus linguis agendi.

Lingua in Germania maxime usitata est Theodisca (Lingua Theodisca alta), lingua Saxonica sequente, de cuius locutorum numero disputatur (a 5.5 usque ad fere 11 milliones,[9] quorum fere 4 milliones lingua bene loquuntur).

Lingua Theodisca forma linguae normatae in publico et in plurimis mediis communicationis socialis adhibetur. Quae multis in regionibus etiam sermo cottidianus est, saepe autem proprietatibus regionalibus tincta, ut quasi furtim et limite carente ad dialectos Theodiscas transeatur. Una cum Francia et Anglica Theodisca ad linguas in Unione Europaea maxime usitatas pertinet.

Praeter linguam Theodiscam aliis in regionibus etiam aliae linguae publicae aut agnitae sunt. Danica (in Slesvico-Holsatia) et Frisica (in Slesvico-Holsatia et Saxonia Inferiore), Sorabica (in Saxonia et Brandenburgo), Zingarica, Saxonica (in Slesvico-Holsatia, Hamburgi, in Saxonia Inferiore, Bremae, in Megapoli-Pomerania Citeriore, in Rhenania Septentrionali-Vestfalia, Brandenburgo et Saxonia-Anhaltio).

Usus dialectorum a quibusdam vitio datur, ab aliis patrimonium, quo vita delectatur, habetur. In Germania septentrionali homines docti rarius dialectis aut lingua Saxonica utuntur, cum in regionibus meridianis in ipsis academiis dialectus auditur. Quod lingua normata e varietatibus linguae Theodiscae altae progressa est et varietates linguae Saxonicae demovit, homines in Germania septentrionali potius lingua Theodisca normata loquuntur quam ii, qui in regionibus meridianis habitant.

Multi eorum, qui in Germaniam immigraverunt, domi sermone patrio loquuntur. Imprimis lingua Turcica (fere duo milliones locutorum) et lingua Russica late diffusae sunt, praeterea lingua Polonica, quamquam numerus locutorum a variis fontibus varie datur (tres ad quattuor milliones?).

In scholis imprimis lingua Anglica docetur, deinde Francica, Latina, et Russica. Postremis annis lingua Hispanica magis disci coepit, et in regionibus Nederlandiae vicinis lingua Batava.

Administratio

Franciscus Gualterius Steinmeier
Praeses
ab anno 2017
Angela Merkel
Cancellaria
ab anno 2005

Germania est res publica foederalis: scilicet sedecim civitatibus constat, quae Theodisce "Länder" (terrae) appellantur. Quarum tres urbes sunt: Hamburgum urbs libera et Hansae, Brema urbs libera Hansae, Berolinum. Civitati unicuique minister primus, "ministrorum praeses" appellatus, praeest, qui a comitiis civitatum foederatarum eligitur. Curatores civitatum, praesides, et nonnemo ministrorum, in concilio foederali ius suffragii habent.

Ratio politica

Conradus Adenauer
Systema politicum Germaniae

Franciscus Gualterius Steinmeier est praeses foederalis. Praeses est summus Germaniae vir, at vix ullam potestatem habet: personam totius civitatis gerit. Maximam potentiam Germaniae cancellarius foederalis residens Berolini tenet. Ab anno 1998 ad 2005, Gerhardus Schröder erat cancellarius, qui coalitionem Socialium Democraticorum cum Viridibus rexit. Ab anno 2005, Angela Merkel est cancellaria, quem diversae coalitiones superfuerunt. Angela Merkel cancellaria nunc secundam coalitionem magnam regit.

Populus creat homines quibus credit ut comitia foederalia forment. Hi homines se plerumque factionibus adiunxerunt. Permagnae factiones sunt Christiana-Democratica Unio et Socialis Democratica Factio Germaniae; minores sunt Alternativa pro Germania, Factio Democratica Liberalis Germaniae, Factio Sinistra, Foedus 90/Virides et Christiana-Socialis Unio.

Historia

Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Germaniae.
Tabula sedes Germanorum circa annum 50 demonstrans
Divisio regni Francorum Foedere Virodunensi constituta.
Imperium Germanicum (1871-1918)

Historia Germaniae propriae decimo saeculo cum ortu regni Germanici ex regno Francico coepisse communis opinio est, quo tempore plurimi incolae regni aut Germani aut Celtae (Galli) fuerunt, ab occidente autem etiam partes iam diu ad Romanum imperium pertinentes, quorumque incolae Romana vita adhaererentium hereditate accepit, ab oriente verum multae gentes Slavici, praecipue Venedi, regno nuper orto subiecti erant. Quod reges Germanici (imprimis stirps Ottonum) auctoritate Papae Romanae felicissime nitebantur, eis mox auctoritas nominis imperii tributa est. Etiam stirpes Saliorum et Waiblingensium ecclesiam imperialem propagaverunt. Exiente Waiblingensium stirpe potestas regnum graviter adfecta est hactenus, ut imperium seditionibus principum imperialium laborabatur. Demum dicta per Bullam Auream imperatoris Caroli IV modus regum creandorum constitutus est. Praeterea nunc etiam urbes totius Germaniae florere coeperunt.

Incipiente novo aevo imperium mutationibus mitissime tantum adfectum est, sed potius singulae partes eius innovationibus comprehensae sunt. Praecipue reformatione, contrareformatione atque Bello tricennali graviter labefactum est, quibus hominibus magna ambigutas de constitutione vetere fidei ac imperii administrandi atque de potestatibus translaticiis infusum est. Praeter Habsburgenses, quae ex saeculo 15 quasi perpetue imperium moderabantur etiam stirps Hohenzollern praesidens Prussiae regno quatenus conviruit, ut mox pro altero regno Germanico valentem existimatur.

Exarsis bellis coitionum Sacrum Imperium Romanum finem habuit. Cum Napoleo imperator Francicus totius ferme Europae potitus esset, Germania per bella liberationis iterum servitute liberata est, instituta est Confoederatio Germanica, cunctas continens terras Sacri Imperii finiti, praestantibus regum Austriae atque Prussiae. Quamquam motus rerum novarum mensis Martii cupiendarum, quo integritatem Germaniae restitui conatum est, sedatus est, copiae regni Prussici hunc paulo post devincendo Franciam atque Austriam ad prosperum exitum duxerunt. Conditum est Imperium Germanicum.

Cum imperatori Gulielmo II aetate imperialismi totius orbis se potiri obversaretur, motui gerendi belli quantum contribuit, ut paulo post anno 1914 primum bellum mundanum coortum est. Imperio cum per seditionem novembris anni 1918 submersum esset exclamata est res publica Vimariana dicta secundum locum, ubi confecta sit nova constitutio democratica. Paucis solum annis autem exsistere illae contigit, dum iam anno 1933 in dictaturam Nazisticam delapsa est.

Nationes quae tyrannidem Nazisticam impugnaverint oppresso exercitu Germanico partitionem Germaniae atque urbis Berolini quattuor in partes decreverunt: pars orientalis sub dicione Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum cecidit, partes autem occidentales in potestatem Civitatum Foederatarum Americae, Britanniarum Regni, ac Franciae redactae sunt, ex quibus anno 1949 Res publica foederata Germaniae constituta est. Pars orientalis paulo post Res publica democratica Germanica fore instructa est. Cum anno 1961 Murus Berolinensis aedificaretur, divisio terrarum Germanicarum affirmata est.

Seditione placida (Germanice commune ut Wende (cardo rerum) notum) in parte orientali facta dictatura Factionis Socialisticae Unitae Germaniae eversa est, atque constitutum est mense Martio 1990 prima libera comitia in parte subsolana fieri, qua de causa mox actum est, ut Germania omnis restitueretur. Quod victores praeteriti belli civitatis redintegrationi assentiri parati esse se praebuerunt, valde in promisso pependit, Germaniam coniunctionem Europae civitatem peturam esse. Germani autem instituendo monetam paneuropaeicam nomine euro atque admittendo civitates Europae orientalis in unionem Europaeam fidem servavisse videntur.

Germania a Friderico Augusto de Kaulbach anno 1914 primordio belli mundani primi picta.

Germania Foederata ab initio unionis Europaeae fuit una cum quinque aliis civitatibus: Belgia, Francia, Italia, Luxemburgo, Nederlandia.

Oeconomia

Germania est civitas dives, si ea cum aliis civitatibus comparetur, sed cum multi homines divites sint, pars tamen populi ad paupertatem redacta est, quae pars indies crescit. Hominum pars fere decima ab opera quotidiana invite cessat.

Societates

Siemens AG Monaci situm
Volkswagenwerk in Wolfsburg urbe

Volkswagen AG quoad venditionem est maxima Germaniae societas.

Sequens index decem maximas Germaniae societates affert:

Ordo
Nomen
Sedes principalis
Venditio
(Mio. )
Lucrum
(Mio. €)
operis socii
1 Volkswagen AG Wolfsburg 159 000 15 800 502 000
2 E.ON SE Dusseldorpium 113 000 −1900 79 000
3 Daimler AG Stuttgardia 107 000 6000 271 000
4 Siemens AG Berolinum, Monacum 74 000 6300 360 000
5 BASF SE Ludovici Portus Rhenanus 73 000 6600 111 000
6 BMW AG Monacum 69 000 4900 100 000
7 Metro AG Dusseldorpium 67 000 740 288 000
8 Schwarz-Gruppe Neckarsulm 63 000 ? 315 000
9 Deutsche Telekom AG Bonna 59 000 670 235 000
10 Deutsche Post AG Bonna 53 000 1300 471 000
Allianz SE Monacum 104 000 2800 141 000
Deutsche Bank AG Francofurtum ad Moenum 2 160 000 4300 101 000

Tabulae

Litterae

Aliquando Germania terra poetarum et philosophorum vocatur. Profecto complures homines miro ingenio praediti Germanice scribendo insignia artificia confecerunt. Ecce exempla quaedam: Martinus Lutherus biblia sacra e lingua Latina in linguam Theodiscam convertit; Carolus Marx descripsit, quemadmodum a bonorum possessoribus miseri opprimerentur; Thomas Mann Praemium Nobelianum accepit, quia fabulas de civibus illius temporis elegantissimas composuisset.

Societas humana

Scholae

De rebus religiosis

Maiores partes Catholicorum, Protestantium et hominum sine religione.

Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis religiosae Christianae sunt. Circa 31.5 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali Ecclesiae Romanae Catholicae sunt, 31.1 centesimae partes sunt evangelicae ecclesiae (id est Lutheranae, reformatae, et unitae ecclesiae). Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post bellum tricennale enim in pace Westphalica constitutum est omnes confessionem accipere debere ducis illius terrae, qua habitarent. Id sententia celebra dictu est: "Cuius regio eius religio." Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.

Circa 1.14 centesimae orientalium ecclesiarum sunt, neoapostolicae 0.46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas, ut dicuntur, pertinent. Eorum omnium pars solum ecclesiam die dominica frequentat. Fere 3.8 decies centena milia hominum anno 2004 diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.

Fere 31 centesimae populi nullius communitatis religiosae compartes sunt, 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim Res publica Democratica Germanica fuit. Ibi regnantes atheismum propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 80 centesimae populi cuiusdam communitatis religiosae sunt (plus in regionibus agrestibus quam in urbibus, e.g. Hamburgi minus quam 50%[10]).

Communia religiosa Islamica habent 732 000 fidelium, qui etiam civitate Germanica utuntur.

Circa 106 000 hominum communitatis Iudaicae sunt. Usque a decennio decimo saeculi vigentesimi multi Iudaei ex Europa orientali immigrabant. Antea multi Iudaei Adolfo Hitler regnante necati erant.

Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum vectigal ecclesiasticum solvere debent, quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.

Educatio religiosa tum voluntaria cum ordinalis disciplina scholarum est, civitatibus foederatis Brema, Berolino, Brandenburgo exceptis.

Carmen civitatis

Carmen Germanorum (Das Lied der Deutschen) anno 1841 ab Augusto Henrico Hoffmann de Fallerslebia in Terra Sacra insula in lingua Theodisca scriptum est. Cantum carminis Iosephus Haydn pro hymno in Franciscum imperatorem composuit. Initium Carminis Germanorum est "Germania, Germania super omnia" (Theodisce "Deutschland, Deutschland über alles"). Cuius veteris carminis hodie sola haec tertia stropha hymnus nationalis est:

Augustus Henricus Hoffmann de Fallerslebia 1841 Translatio, quae cantari potest

Einigkeit und Recht und Freiheit
für das deutsche Vaterland!
Danach lasst uns alle streben
brüderlich mit Herz und Hand!
Einigkeit und Recht und Freiheit
sind des Glückes Unterpfand.
Blüh im Glanze dieses Glückes,
blühe, deutsches Vaterland!

Concordia et ius et libertas
pro Germani patria!
Haec fraterne nos petamus
dextera et anima!
Concordia et ius et libertas
sunt salutis pignora.
Flore in salutis luce,
florebit, patria Germanica!

Nexus interni

Notae

  1. Hofmann, Lexicon Universale (lemma: 'Germania') [1] et: usus recens Sanctae Sedis [2].
  2. http://www.auswaertiges-amt.de/cae/servlet/contentblob/373556/publicationFile/131097/BundesrepublikDeutschland.pdf
  3. Mangold, Max, ed. (1995). Duden, Aussprachewörterbuch (6a ed.). Dudenverlag. pp. 271, 53f. ISBN 978-3-411-20916-3 .
  4. Constitutionis Vimarianae Articulum I: Das Deutsche Reich ist eine Republik, latine Imperium Germanicum res publica libera est.
  5. Gebiet und Bevölkerung – Fläche und Bevölkerung. Statistische Ämter des Bundes und der Länder, Die 4 Novembris 2014.
  6. Bevölkerung – Bevölkerung nach Altersgruppen. destatis.de, 2014.
  7. Ärzte Zeitung online. Die 20 Augusti 2012.
  8. Statistisches Bundesamt: Statistische Wochenberichte – Bevölkerung, Soziales und Arbeit – Monatszahlen (PDF; 255 kB), status: die 14 Novembris 2014.
  9. Gabriele Diekmann-Dröge, Proseminar 2003: Sprachenpolitik: Das Beispiel Niederdeutsch, Universität Oldenburg, Institut für Germanistik (commentatione die 10 Decembris 2014 inspecta).
  10. Fowid: Urbes saecularizatae.

Bibliographia

  • Demandt, Alexander. 2007. Über die Deutschen: Eine kleine Kulturgeschichte. Berolini: Propyläen Verlag. ISBN 978-3-549-07294-3.
  • Fulbrook, Mary. 1991. A Concise History of Germany. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-36836-0.
  • Graf, Margarete. 2007. Schnellkurs Deutschland. Coloniae: DuMont. ISBN 978-3-8321-7760-7.
  • Grosser, Alfred. 1978. L'Allemagne de notre temps. Livre de Poche.
  • Grosser, Alfred. 1987. L'Allemagne en Occident. Hachette, Pluriel.
  • Heffer, Jean, et William Serman. 1973. Des révolutions aux impérialismes. Hachette-Histoire.
  • Le Gloannec, Anne-Marie. 2005. Allemagne, peuple et culture. La Découverte Poche. ISBN 978-2-7071-4548-2.
  • Noël, Jean-François. 1975. Histoire du peuple allemand des origines à la paix de Westphalie. PUF.
  • Nuss, Bernard. 1993. Das Faust Syndrom: Ein Versuch über die Mentalität der Deutschen. Bonnae et Berolini: Bouvier Verlag. ISBN 3-416-02372-2.
  • Le Rider, Jacques. 2008. L'Allemagne au temps du réalisme, de l'espoir et du désenchantement. Albin Michel.
  • Le Rider, Jacques. 1994. La Mitteleuropa. Ed. 2a. PUF, Que sais-je?
  • Rapp, Francis. 2003. Le Saint-Empire romain germanique, d’Othon le Grand à Charles Quint. Point Histoire, Seuil. ISBN 978-2-02-055527-2.
  • Rovan, Joseph. 1995. Histoire de l'Allemagne des origines à aujourd'hui. Lutetiae: Le Seuil.
  • Schildt, Axel, et Detlef Siegfried. 2009. Deutsche Kulturgeschichte: Die Bundesrepublik von 1945 bis zur Gegenwart. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 3-446-23414-4.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Germaniam spectant.
Lege Γερμανία ("Germania") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Germania : politica
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (18 Decembris 2013 - 14 Martii 2018)

Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)